Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Ladislaus Kardos dixit se per regios milites in abductione ordei sui passum fuisse damnum fl x. Anthonius Kardos dixit se per regios milites in abductione tritici, ordei, avenae et feni suis passum fuisse damnum fl xxviij. Praeterea vero dixit Thomam Thobias, utputa vicecastellanum castri Ghula ad propriam domum duci fecisse, fenum ipsius exponere, quod noluisset pro fl ij. Latus fl 372. Sebastianus Zeorem dixit se per subditos Bartolomei Horwath acriter verberatum adeo, ut de latere eius duae costae defractae essent, in abductione vero tritici ordeique et avenae per eosdem passus esset damnum fl xxxviij. Gregorius Marko judex in portioné Baltasaris More dixit se per regios servitores in abductione ordei et avenae passum esse damnum fl xvj. Praeterea per subditos Bartolomei Horwath indecenter se cruciatum, ut videlicet cum fune seu reda testiculam eius strangulassent et sic trahentes de fovea in foveam perduxissent talique tormento fecissent fateri ubinam sciret fruges absconditos. Blasius Fodor dixit se per regios servitores in abductione tritici et ordei passum esse damnum fl xviij. Emericus Geober dixit se per regios servitores in abductione tritici, ordei avenaeque passum esse damnum fl xxxij, et Paulum Kassa servitorem Stephani Henyei nominibus et in personis dominorum officialium castri Ghulensis sic dixisse fassus est, ut deberet acervos triturare, secus enim totam villám comburerint. Matheus Topor dixit se per servitores regios in abductione ordei et avenae passum esse damnum fl vij. Gregorius Nagh dixit se per servitores regios in abductione ordei et avenae passum [fuisse] damnum fl xv. Andreas Dekán dixit se per regios milites in abductione ordei, tritici et avenae passum [fuisse] damnum fl xxv. Petrus Katba dixit se per regios milites in abductione ordei et avenae passum esse damnum fl vj. Valentinus Dekán dixit se per regios milites in abductione ordei sui passum fuisse damnum fl viij. Michael Zwke dixit se per regios servitores in abductione ordei et tritici passum esse damnum fl viij. Praeterea per servitores Bartolomei Horwath dixit idem exponens se mirabili tormento affectum, ut videlicet caput eiusdem exponentis cum fune seu reda circumligassent fortiterque strinxisset in tantum, ut per os et nares eius cruor efluxisset; tali autem tormento non contenti, testiculam ipsius strangulantes de una ad aliam domum perduxissent, nec eo contenti, etiam dentes eius excusissent et terribilibus ipsum cunctis affecissent tormentis. Thomas Varga, qui supra judex ac Baltasar Nagh pro parte Egregii Ladislai Banrewy domini ipsorum naturalis fassi sunt eundem Ladislaum Banrewy passum fuisse in cunctis bonis, videlicet frugibus et bladis fenoque et rebus supellectilibus per regios pedites haidunesque et alios milites damnum fl ij M. Dombegyház. Petrus Karmelos dixit se per subditos Joannis Twrwk ac Joannis Balassa in abductione tritici cub. x ordeique cub. iiij passum esse damnum fl xviij den. Lx. Antonius Kerekes dixit se per servitores Joannis Twrwk in abductione tritici cub. iiij passum [fuisse damnum] fl v den. xxv. Petrus Olah judex dixit se per Joannem Balassa et subditos Stephani Henyei in abductione tritici cub. Lxxx, ordei vero cub j G passum fuisse sibi