Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Item, decimatores pristini provisoris Agriensis, a quibus decimas in bonis V ra e G. occupaveramus, cum litteris credentialibus eiusdem provisoris ad repeten­dum venerant, nos restituere noluimus, usque salvam informationem V ra e Gratio­sitatis, qui iam colonos et subditos V ra e G. interdicto ecclesiastico molestant. Item, quo pacto V r a Gratiositas illos novem Germanos pedites demisit de potu, ut pars sit vinum, pars cervisia habere nolunt, sed prandio et cena vinum, ut moris est, et post prandium cervisiam abundanter, ita eos comperi, ex quo maximé infirmantur, eos perturbare hactenus potissimum hostium in­stanté causa nolui. Item, de bonis et possessionibus nobilium a Regia M t e Y ra e Gratiositati consequutorum et officiolatu comitis comitatus Bekes hactenus nichilconsequutum est, cum consulari Petro Astalnak et aliis, quibus licuit maturum consilium habuimus et ita deliberatum est, ut inpraesentiarum tot errorum nulla mentio, neque motio aliqua fieri debeat, nisi temporum in successu, quia modo a tantis persequutoribus possessiones ipsius castri difficulter reservari possunt, ut solum ea, quae prae manibus post V ra m G. habemus, salvo reservari valeant. Item, post descensum meum die tertio statim post Iohannem Bekeos misi, qui hactenus simulcum nunctio neque venit, neque responsum dedit, qui si venisset, dudum V ra e G. de ipsius statu scripsissem. Item, Petrum Sadobryth ad officium et onus provisoratus assumendum sub bona conditione et provisione habilem et promptum ex beneplacita voluntate yrae Q intelligo. Item, Iohanni de Zapolia elapsis diebus in istis comitatibus per suos fauto­res, ut dicitur, promissa fűit aliqua contributio, videlicet per unum florenum de qualibet porta, pro qua contributione persolvere nos plurimum infestat, literisque suis mediantibus seribit, quomodo reliqua sua negotia postergare velit, si negligen­tes in administratione et persolutione erimus, de bonis V ra e G. et omni suo exercitu nos advenire vult et de nobis vindictam accipere. Item, ex beneplacita voluntate V ra e G. hunc officiolatum rursum ingressus sum, onusque eiusdem assumpsi et tam in periculosis temporibus hic in partibus habitis, vita supperstite fideliter V ra e G. inservire promitto. Nichilominus, domine gratiosissime, advenienti termino ipso, quoad ipsum onus ex beneplacita voluntate V ra e eiusdem G. assumpsi, ut eidem notum est, ne ulterius hic me prorogare, potius antea removere dignetur, humillime supplico ; in aliis enim servitiis V ra e CT. placentibus me promptum commendans. Item, in praemissis omnibus, quomodo V r a Gratiositas facere decreverit, salvam V ra e G. informationem et relationem imploremus. Item, ex parte hostium eminentium praesentium exhibitor in cunctis yrae Gratiositati, cui commisimus, dicet et V ra m G. unacum domina Gratiosissima in novo anno feliciter et prospere valere. Ex castro V ra e G. Gvwla Sabbato post Circumcisionis Domini. Anno eius­dem 1528. (H. St. A. München. Br. Lit. 1226/20.) Megjegyzés. Ahorn egyidejűleg írt másik levelében az őrgrófot arról értesíti, hog a Ferdinánd király pártján lévő egri püspök emberei a mult évben Gyula várához foglalt, de különben az egri püspökséget illető tized vissza nem adása miatt a gyulai vár zarándmegyei falvainak lakosait egyházi tilalommal sújtották és zavarják. (Monumenta Ecclesiastica I. köt. 359. 1. Müncheni.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom