Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

sept. jun. 29. Ipsis quindenis Pentecostes occurrentibus, prefatus Georgius filius Laurentii ad nostram accedens presentiam, exhibuit nobis literas citatorias conventus de Jazou, in quibus vidimus contineri, quod ipse pro habenda premissa divisione predictos Andreám, Johannem, Jacobum et Erne filios Jakou, Ladislaum et Petrum filios Laurentii fratres suos, ad nostram pre­sentiam attraxisset; Laurentius vero páter eiusdem Georgii et Michael filii Andree, iuxta continentiam priorum literarum nostrarum prorogatoriarum comparuerunt, et pro Jakou filio Andree ac filiis suis prenotatis Johannes filius Andree cum literis procuratoriis conventus de Lelez astitit; item Ladislaus filius Jakou pro se personaliter et pro Andrea fratre suo, Jakou ac Johanne filiis suis, nec non Stephano et Nicolao filiis eiusdem Andree cum literis procuratoriis capituli ecclesie Agriensis aderat; Emericus autem filius dicti Andree filii Jakou, propria in persona comparuit. Quibus sic comparentibus et astantibus, cum inter partes prenotatas iustitiam in facto divisionis prenotate facere voluissemus, et easdem utrum ipsam divisionem habere vellent inter se vei ne, ternis vicibus quesivissemus, predictus La­dislaus filius Jakou pro se personaliter, et pro dictis filiis suis ac Andrea fratre suo et filiis eiusdem Andree, ipsam divisionem iuxta regni consue­tudinem habere velle affirmavit. Quo audito, predicti Laurentius et Michael filii Andree exsurgentes, responderunt e converso, quod quia predictus Georgius ipsos ad hoc, ut ipsi perpetuam divisionem nondum habuissent, pro habenda perpetua divisione et resignatione prioris divisionis in causam attraxisset, et mediante ipsa lite ipsam priorem divisionem reponere coar­ctarentur iudiciaria in figura, ideo huiusmodi primam divisionem pro ha­benda ipsa perpetua divisione reponerent et reposuerunt coram nobis. Quo percepto, prefatus Johannes filius Andree procurator dictorum Jakou filii Andree et filiorum eiusdem, in contrarium prenominatorum Laurentii et Michaelis filiorum Andree fratrum dicti Jakou allegavit, quod ipsi una­cum Jakou domino suo divisionem perpetuam fecissent et haberent, et super ipsa divisione idem Jakou literas haberet efficaces, quas in termino per nos dato exhiberet ad iudicium. Unde nos adiudicantes commisimus, quod predictus Jakou premissas literas suas in facto dicte divisionis ema­natas, in octavis Nativitatis beate virginis coram nobis exhibere teneatur; quibus exhibitis, iudicium faciemus inter partes iuris ordine congruente in premissis. Dátum in Wysegrad, duodecimo die termini prenotati, anno domini M. CCC. xxx-mo quinto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom