Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
contrarium eiusdem Georgii responderant, quod licet predicti Andreas avus ipsius Georgii et Jakou páter ipsorum in eorum possessionibus universis divisionem habuerint, tamen quia super ipsis instrumentis divisionariis confidentiam conservationis Laurentio patri predicti Georgii unanimi intentione habuissent, et nunc idem Laurentius eisdem restituere non curaret, ideo ipsa instrumenta divisionaria exhibere non valerent, sed animo benivolo facere vellent divisionem iteratam, dum modo idem Georgius ad habendam ipsam divisionem, proximos suos divisionem possessionariam cum eodem habere debentes, in nostram presentiam posset convocare. Quo percepto idem Georgius proximos suos in linea generationis sue existentes et cum eodem portionem divisionariam habere debentes, in termino per nos dato assumpserat in nostram presentiam convocare. Unde nos decreveramus, quod partes predicte universos proximos eorum, cum quibus eisdem possessionariam divisionem de regni consuetudine habere congrueret, litigionario processu ad octavas beati Georgii martyris tunc venturas, pro habenda ipsa possessionaria divisione, ut assumpserant, in nostram iudiciariam presentiam debebant convocare. Ipso itaque termino convocationis adveniente, predicti Andreas et Ladislaus filii Jakou, universos proximos eorum in linea generationis ipsorum existentes et cum eisdem portionem divisionariam habere debentes statuerant, predictus vero Georgius filius Laurentii de proximis suis in linea generationis sue existentibus et cum eodem divisionem possessionariam habere debentibus, inter ceteros Johannem, Andreám, Jacobum et Erne filios Jakou, Ladislaum et Petrum filios Laurentii fratres suos, in nostra iudiciaria presentia statuere debens, statuere non curarat; ideo commiseramus decernentes, ut predictus Georgius filius Laurentii, predictos filios Jakou et filios Laurentii fratres suos ac alias suas generationes divisionem cum ipso habere debentes, cum gravamine iudicii regalis sex marcarum ante litis ingressum persolvendarum, videlicet cum quibus eandem possessionariam divisionem de regni consuetudine habere debere dinosceretur, litigionario processu, et prefati Andreas ac Ladislaus filii Jakou similiter suas generationes in ipsorum linea existentes, in presentibus quindenis festi Pentecostes, pro habenda inter ipsos predicta possessionaria divisione, ut assumpserant, in nostram presentiam convocare tenebantur, quibus sic coram nobis comparentibus, iudicium faceremus inter partes prenotatas. n* máj. i. jun. 18.