Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

fi ne eiusdem ville Zalachka existentem, ubi ad plagam origentalem refle­ctendo, transit per médium eiusdem ville Zaluchka ad partém septemtrio­nalem, et in fine eiusdem iungit unam arborem pomi silvestris, sub qua est una meta terrea; et abinde versus eandem plagam currendo, venit ad quod­dam nemus, in cuius medio est una meta terrea; a quo adhuc ad eandem plagam currendo, annectit quandam aliam arborem populneam vulgo nvarfa vocatam meta terrea circumfusam, et ibi cadit in quendam alveum Mo­rothwa vocatum, qui quidem alveus ad eandem plagam per quandam ter­ram Hummuschka vocatam scindendo, intrat in silvam Camaras vocatam, et ibi terminantur. Cuius quidem possessionis dimidietas a parte orientali adiacens dictis magistro Ladislao et filiis suis, alia autem dimidietas eius­dem existens* prescriptis Emerico et fratribus suis possidende remansis­sent, modo prenotato. Item quoddam pratum ipsorum Lygethreth voca­tum, ad eandem possessionem ipsorum Zaluchka spectans, in duas partes per distinctiones metales dividentes, unam partém eiusdem a dicta plaga orientali adiacentem dictis magistro Ladislao et filiis suis, aliam vero par­tém a plaga occidentali existentem memoratis Emerico et fratribus suis reliquissent possidendas partes prenotate. Mete autem ipsius prati hoc modo discurrunt: prima meta incipit in quadam via de villa Zynna in ean­dem villám Zaluchka ducenti, iuxta quam a parte orientali est una meta terrea; et de eadem via versus septemtrionalem plagam exeundo, currit et annectit unam arborem ilicis in medio eiusdem lygeth existentem, meta terrea circumfusam; a qua versus eandem plagam currendo, iungit quod­dam nemus Mocharoschberek vocatum, sub quo nemore est una meta terrea, et ibi terminantur. Adiecerunt etiam dicte partes, quod pratum ip­sorum similiter Lygethreth, vulgo Yestrebeluka vocatum, ad eandem pos­sessionem Zaluchka pertinentem, cum utilitatibus suis quibuslibet eisdem Emerico et fratribus suis reliquissent, et coram nobis dictus magister La­dislaus reliquit perpetuo possidendum. Preterea dicte partes nobis curaverunt significare, quod quia prefata possessio ZTRANYAN non totaliter ad ipsos pertinere dinosceretur, ob hoc ipsi tum pro eo, tum etiam pro eo quia ipsa portio eorum, videlicet recta dimidietas ipsius possessionis, in terris campestribus quoad utilitates non equalis haberetur, tam loca sessionalia quam terras campestres et arabiles * Valószínűleg kimaradt: a parte occidentali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom