Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
speciali divisioni subiecissent; tali modo, quod ipsa loca sessionalia in duas partes quoequales sub metis infra declarandis dividentes, unam partém eorumdem a parte orientali eisdem magistro Ladislao et filiis suis, a plaga vero occidentali, videlicet a parte locorum sessionalium Laurentii filii Andree et fratrum suorum, prelibatis filiis Andree filii Jakow inter se reliquissent possidendas. Mete autem quibus dicte partes ipsorum locorum sessionalium a se invicem distinguntur, ut ipse partes retulerunt, hoc ordine proceduntur: prima enim meta incipit in fluvio Laborch vocato, et de eodem fluvio quasi ad plagam orientalem exeundo, transit per communem ortum Egidii dicti Solthyz et Thome istrionis hospitum de eadem, et currendo ad eandem plagam, exit de ipsa villa et iungit quendam alveum aque Mocharos vocatum, pro meta per partes derelictum; a quo quidem alveo rursus ad plagam occidentalem regirando. et terras arabiles retro ortos eorumdem locorum sessionalium ad portionem predictorum filiorum Andree devolutorum adiacentes, vulgo tornuk* vocatas, omnino includendo, currit et iungit metas dictorum locorum sessionalium Laurentii filii Andree et fratrum suorum prenominatorum, et ibi mete locorum sessionalium ipsorum Emerici et fratrum suorum terminantur. Dictas autem terras campestres ad eandem possessionem Ztranyan pertinentes, propter inequalitatem utilitatum ut premissum est, similiter sub distinctione metarum infra specificandarum in quatuor partes dividentes, duas partes earumdem, quarum una iuxta fluvium Zochwgo, et alia circa metas filiorum Andree dinoscerentur, eisdem magistro Ladislao et filiis suis, reliquas vero duas partes ipsarum infra declarandas, preallegatis Emerico et fratribus suis reliquissent possidendas. Mete autem dicte particule terre iuxta ipsum fluvium Zochwgo adiacentis, que ipsam a portioné eorumdem filiorum Andree filii Jakow immediate adiacenti separarent, taliter egrediuntur: prima meta incipit iuxta eundem fluvium Zochwgo, in cuius littore est una meta terrea; a qua versus plagam orientalem reflectendo, per modicum spatium eundo, iungit unum fossatum Morothwa vocatum, de quo directe ad eandem plagam currendo, iungit similiter unam metam terream; deindeque ad eandem plagam per continuas metas trans* E szó tornuk, tarnuk, tárnok, tornok és toronok alakban fordul elé a régi oklevelekben ; mai napság Erdély magyar megyéiben a kertek-allyát (retro hortos), vagy a szérüs kert bizonyos részét tanorok-nak nevezik, némely vidéken pedig hasonló értelemben tonorok járja ; hangcserével mindkettőben régi emlékeink tárnok vagy toronok szavát találhatjuk fel.