Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

nalem eundo,• exit de eodem ad dictam plagam occidentalem et iungit quandam arborem ilicis, metam terream sub se habentem; et abinde ad eandem plagam occidentalem per plures arbores iliceas pro metisque si­gnatas currendo, iungit metas possessionum filiorum dictorum Andree similiter Jezenew vocate, et ibi mete ipsarum possessionum Felyezenew et Olyezenew terminantur. Quandam vero piscinam ipsorum superius mon­tem Lupuschtyanhege vocatum existentem, intra metas dicte possessionis Felyezenew adiacentem, ipse partes ad communem usum reliquissent et reliquerunt coram nobis. Mete autem preallegate possessionis eorumdem magistri Ladislai et filiorum suorum RYWCHE vocate, quibus eadem a dicta alia possessione Rywche que in portionem dictorum filiorum Andree ut premissum est cessisse dinoscitur, separatur et distinguitur, ut dicte partes retulerunt, tali modo progrediuntur: prima enim meta incipit a plaga orientali a dicto fluvio Ribnicha, a quo in locum qui Criuaribnicha nuncupatur, ad plagam occidentalem eundo, currit per modicum spatium et iungit unam arborem ilicis, sub qua est meta terrea; deinde ad eandam plagam occidentalem currendo, venit ad quasdam arbores exsiccatas, tamen in radice stantes, vulgo Zuhadubina vocatas; quas transeundo, ad plagam septemtrionalem vergendo, venit ad quendam campum Igrischtya vocatum, quem per mé­dium dividendo, ad eandemque plagam septemtrionalem et ad longum spatium per metas in iliceis arboribus consignatas transeundo, iungit quandam viam de ipsa villa Riwcha in dictam aliam villám similiter Riwcha vocatam ducentem, iuxta quam est una arbor ilicis, metam ter­ream sub se habens; * et deinde versus eandem plagam septemtrionalem per médium cuiusdam campi currendo, annectit unam metam terream, a qua modicum versus plagam orientalem reflectendo, venit ad unam arbo­rem ilicis, sub qua est una meta terrea; et ab ipso rursus ad plagam se­ptemtrionalem regirando, venit ad unum rivulum, in cuius introitu est una arbor ilicis meta terrea circumfusa; in quo quidem rivulo modicum supra transeundo, exit de eodem versus occidentem et cadit ad unam silvam, in qua ad eandem plagam occidentalem per plures arbores metales currendo, iungit caput cuiusdam campi, quem a plaga septemtrionali circuendo, in­trat in quandam viam de villa Riwche in villám Gesun ducentem; quam * Az eredetiben hibásan : habentem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom