Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
habende. Mete autem ipsarum dimidietatum silve prenotate taliter protenduntur: prima enim meta incipit prope quandam silvam Kamaraserdew vocatam in fluvio Feketeupathak vocato, et in eodem ad plagam orientalem currendo, cadit in quendam alium fluvium Kyszi-rtuauizy vocatum, et in ipso ascendendo iungit alium fluvium Zakalyapataka vocatum, et in ipso fluvio ascendendo venit usque ad caput ipsius fluvii, et ibi terminantur. Item mete quibus dicte vinee a terris arabilibus ipsius possessionis VINNA, scilicet in portioné dictorum filiorum Andree existentibus separantur et distinguntur, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit in inferiori angulo vinee cuiusdam hospitis Adam nuncupati in prefata villa Vinna commorantis; inde procedendo ad plagam septemtrionalem et currendo ad spatium iactus unius lapidis, venit ad quandam arborem ilicis, sub qua est una meta terrea; adhuc directe versus prelibatam regionem currendo, iungit iterum aliam metam terream; inde vergendo ad plagam orientalem, currendo per continuas metas, ascendit directe ad verticem memorati montis, et ibi terminantur. Item patronatum ecclesie sancte crucis circa ipsam possessionem Vinna existentem, scilicet locum heremitorii, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis, dicte partes ad communem usum et utilitatem reliquissent. Item quendam montem TYBAUARAHEGE vocatum, intra metas dicte possessionis NOGHTYBA existentem, ipse partes pro se et heredibus suis supradictis similiter ad communem usum et utilitatem possidendum reliquissent. Preterea dicte partes quendam locum pro puteis salis ut dicitur aptum * et congruentem, intra metas prescripte possessionis ipsorum filiorum Jakow MOLNUSTYBA existentem, simili modo ad communem usum et utilitatem reliquissent possidendum; ita tamen, quod si temporis in processu putei ipsius salis quoad habundantem usum aperirentur, extunc dicti filii Jakow vei heredes ipsorum, eisdem filiis Andree et heredibus suis, in dicto monte seu loco, ubi ipsi putei aperirentur, duo loca sessionalia dare deberent, dilatione et occasione quibuslibet relegatis.** Item dicte partes quandam silvam ipsorum vulgo KAMARASERDEW vocitatam, exceptis aliis silvis glandines germinantibus seu fructificantibus, * Az eredetiben hibásan : aptis. ** A nagy kiterjedésű Tiba birtok egy része később VÁSÁROS-TIBA lett. s ebből a szláv SZOBRÁNCZ (szobranye = sokadalom) nevet nyerte ; az itt érintett sós-forrásokban a kitűnő hírű s^obránc^i fürdő első nyomait találjuk.