Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

merigionali (így) eisdem filiis Jakow et posteritatibus eorumdem remansis­sent possidende. Item dicte vinee in prefata possessione VINNA existentes his metis ab invicem separantur: prima enim meta incipit in subpede montis earum­dem vinearum, a quadam sémita que est circa quendam rubum spinarum; inde procedendo versus plagam septemtrionalem, ad ipsum montem inter vineas Stephani filii Notyk et Dominici dicti Magyar ascendendo, iungit vineam cuiusdam hospitis de prefata villa Noghmihal, Job nominati; inde modicum vergendo ad plagam orientalem, ascendit directe ad verticem ipsius montis; ita videlicet, quod vinee a plaga orientali adiacentes filiis Andree, a plaga vero occidentali filiis Jakow prenotatis cessissent pos­sidende. Item terre pro cultura vinearum apte et nunc inculte, his metis ab invicem separantur: prima enim meta incipit secus prelibatam silvam Ka­maraserdev nominatam, ubi est una meta terrea; inde procedendo ad pla­gam septemtrionalem, ascendit directe ad verticem ipsius montis, ubi est una meta terrea, et ibi terminantur; ita tamen, quod dimidietas earumdem a plaga orientali dictis filiis Andree, a plaga vero occidentali ipsis filiis Jakow, ut premissum est, cessissent possidende. Adiecerunt etiam iidem regii et noster homines, quod dicte partes facta divisione prescriptarum possessionum et vinearum, quendam montem Dolha vocatum, inter dictas possessiones Vinna et Torna adiacentem, taliter inter se divisissent, quod dimidietatem eiusdem a plaga orientali et a parte dicte ville Vinna exi­stentem prefatis filiis Jakow et heredibus suis, aliarn vero dimidietatem eiusdem a plaga occidentali et a parte memorate ville Torna adiacentem prelibatis filiis Andree et ipsorum heredibus reliquissent perpetuo possi­dendas et habendas. Mete autem quibus eedem dimidietates ab invicem separantur, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit in subpede eiusdem montis a plaga septemtrionali, videlicet de fonté ipsius castri; inde directe ad eandem currendo, ascendit in quoddam berch, ubi sub quadam arbore ilicis est una meta terrea; et abhinc de ipso berch descen­dendo, cadit in annotatum fluvium Tornauizy, et ibi terminantur. Item quandam magnam silvam ipsorum ad dictas possessiones eorum JEZENEW et JEZENEW vocatas spectantem, dicte partes similiter hoc modo divisissent, quod dimidietas ipsius silve a plaga orientali prelibatis filiis Andree et heredibus suis, alia dimidietas a plaga occidentali eisdem filiis Jakow et heredibus ipsorum cessissent possidende, tenende, pariter et

Next

/
Oldalképek
Tartalom