Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
distingitur, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga septemtrionali de quodam monte Kyssehege vocato; inde procedendo ad plagam meridionalem et per continuas metas transeundo, iungit quendam campum Kalsamezow vocatum; adhuc a plaga orientali secus eundem campum currendo per magnum spatium, intrat in memoratam silvam Kamaraserdev vocatam, et ibi terminantur; ita tamen, quod alia recta dimidietas ipsius possessionis Vinna, a plaga occidentali, scilicet a parte castri Noghmihal adiacens, cessisset prelibatis filiis Jakow modo prenotato. Item mete quibus prescripte possessionis GERECCHE dimidietates ab invicem separantur, taliter progrediuntur: prima enim meta incipit in fluvio Laborchuizy vocato; inde procedendo versus plagam meridionalem, ipsam villám in longitudine per médium transeundo, venit ad inferiorem finem ipsius ville, ubi modicum ad plagam occidentalem vergendo, iungit quandam viam, circa quam est una meta terrea; et abhinc ad prefatam plagam meridionalem per modicum spatium currendo, cadit in quoddam stagnum Medyespatak vocatum, et in eodem stagno descendendo usque ad quandam silvam, et in introitu eiusdem silve de prefato stagno exeundo ad plagam orientalem, cadit iterum in aliud stagnum Holusotow vocatum, et in eodem ad predictam plagam meridionalem per magnum spatium currendo, iungit metas aliorum nobilium, videlicet suorum commetaneorum, et ibi terminantur. Cuius quidem possessionis nihilominus dimidietates, a plaga orientali a parte cuiusdam fluvii Zochugo vocati adiacens dictis filiis Jakov, a plaga vero occidentali et a parte fluvii Laborch prenominatis filiis Andree, ut premissum est, devolute extitissent. Item mete quibus preallegata possessio seu terra ZUBUGYA vocata separatur et distingitur, taliter progrediuntur: prima enim meta incipit in fluvio Laborchuizy vocato, in ripa cuius sunt due arbores salicum, sub quibus est una meta terrea; abhinc ad plagam orientalem pergendo et per continuas metas currendo, cadit in quendam lacum Rakatyastow nuncupatum, et in eodem ad prefatam plagam per exiguum spatium currendo, et de ipsa ad plagam septemtrionalem exeundo, iungit unam metam terream ; adhuc currendo ad prefatam plagam orientalem et per continuas metas transeundo, cadit in annotatum fluvium Jezeneuchpataca nominatum, et ibi terminantur; ita tamen, quod recta dimidietas eiusdem a plaga septemtrionali filiis Andree et suis heredibus, alia vero dimidietas a plaga