Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

plaga septemtrionali existente, que pro cultura ipsius agri nulla ratione cogente posset aperiri, ad communem usum et utilitatem ipsarum partium remanente. Mete autem ipsius particule terre silvose taliter protenduntur: prima enim meta incipit a plaga orientali prope fluvium Laburch, ubi est sita una arbor ilicis, sub qua est una meta terrea; inde procedendo versus plagam orientalem, venit ad quandam arborem quercinam, sub qua similiter est una meta terrea; abhinc procedendo ad sepedictam plagam, intrat in quandam magnam silvam, et ibi terminantur. Item filii Jakou prenotati eandem* possessionem FELSTARA similiter in duas partes divisissent, quarum unam dimidietatem a plaga orientali adiacentem, iidem regii et nostri homines prefatis filiis Jakow, aliam vero dimidietatem a plaga occidentali existentem prenominatis filiis Andree reliquissent perpetuo possidendam. Mete autem easdem dimidietates separantes, ut dicti regii et nostri homines nobis retulerunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga orientali de monte Weker, videlicet de lacu Sumuspatak vocato, et deinde procedendo versus plagam occidentalem et currendo in eodem lacu, intrat in quandam silvam que vulgo Egruserdeu dicitur; adhuc ad sepedictam plagam occidentalem currendo, cadit in fluvium Laburch, in portu cuius est una meta terrea, et ibi terminatur. Item possessionem eorum EGHAZASTARA vocatam, sepedicti filii Jakow similiter in duas partes quoequales divisissent, qua divisa, una pars a parte occidentali adiacens dictis filiis Andree, alia vero dimidietas a parte orien­tali existens eisdem filiis Jakow et ipsorum heredibus, iure perhempnali et irretractabiliter possidende remansissent. Mete autem quibus dicte dimidietates ipsius possessionis Eghazastara distinguntur ab invicem, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga septemtrionali circa quendam locum Martunushaza vocatum, in quodam rivulo, et in ipso rivulo currendo versus plagam orientalem cadit in alium rivulum, et in ipso rivulo descendit versus villám Eghazazstara, et prope ipsam villám de dicto rivulo exeundo iterum ad plagam septemtrionalem, venit ad unam metam terream; abhinc vergendo ad plagam occidentalem, iungit locum Mezpesth** vocatum; adhuc currendo versus eandem plagam, venit ad * így ; hibásan quandam helyett, minthogy Sztára birtokról még eddig nem volt szó az osztályban. ** Mész-égetó hely lehetett ; legalább a pest szónak kemencéét jelentő értelme erre mutat, gr. Sztáray Oklevéltár. I. köt. I J

Next

/
Oldalképek
Tartalom