Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

tuo statueretur, alia medietate parti alteri perempnaliter remanente; par­tes tamen per predia et villás dictam divisionem faciendi liberam habe­rent facul tatem j earumdem. Divisionem enim castri eorum NOGMYHAL vocati in priori statu sive divisione per prenominatos filios Andree filii Jakow facta, ut in eisdem literis capituli Waradiensis repe­riebatur, ambarum partium ultroneus assensus voluit permanere, ac irre­tractabiliter inter se et eorum heredes commiserunt perdurare; videlicet, quod in ipso castro eorum una pars a loco cuiusdam porté antique usque ad portionem filiorum Jakow et usque ad turrem eorum eidem Michaeli germano Jakou et Laurentii filiorum Andree, item alia pars a porta eiusdem castri inter turrem et pallatium ipsorum filiorum Andree existenti, et ab angulo iamdicti pallatii circa domum eiusdem Laurentii eundo ad angulum capelle sancte Margarethe ibidem con­structe, usque ad sanctuarium eiusdem, ubi sunt mete filiorum ipsius Jakou prefatorum, cessisset cum eadem capella et turri iamdicto Lauren­tio, a parte muri dicti castri sive cum eodem pallatio et at­tinentiis suis, inter ipsum Laurentium et predictos filios Jakou, cessisset magistro Jakou predicto, fratri scilicet ipsorum filiorum Andree mediocri, aliam autem medietatem dicti castri ipsis Andree et Ladislao filiis Jakou filii Jakou dudum dixerunt esse devolutam. Preterea fundus curie ipsius Laurentii filii Andree et filiorum suorum in eadem Nogmyhal existens, fundis curiarum aliorum predictorum ibidem existentibus exilior et vilior decretum eorumdem hominum domini regis et testimoniorum dicti capituli Agriensis ac aliorum proborum virorum, per modum equitatis, habito deo pre oculis fiendum, per ipsos Andreám et Ladislaum filios Jakou, Jakou et Michaelem filios Andree fratres dicti Laurentii, de terra circa aquam Laborch prope ecclesiam in eadem Nogmyhal existenti de­beret meliorari, pro eo, quia in eadem Nogmyhal alii predicti nobiles in eorum propriis fundis unt. Item, quicunque iobagionum vei servientum de possessione alicuius partis vei eorum cuiuslibet, alias se transferre vellent, tam ad partém alteram quam alias quocunque vellent, cum suis bonis universis, solutis tamen terragiis consuetis, a die dicte divi­sionis infra quindecim dies, libere recedere possent et secure, relictis do­mibus et edificiis ubi sunt situate; et usque diem dicte divisionis nulla par­tium super iobagiones in [sessionibus divjisioni appositis commorantes, violentiam vei indebitam exactionem facere presumpmeret aliqualem, ex­gr. Sztáray Oklevéltár. I. köt. 12

Next

/
Oldalképek
Tartalom