Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

toris inibi celebranda. Propter quod vtile credimus, quod tu ad eundem regem aliquos Nuncios tuos mit­tas, vt sciat suam et super huiusmodi negociis vo­luntatem. Et si ipse rex ad fauorem et auxilium ipsi­us Nicolai per mendosas et fallaces eius astucias fo­ret forsitan inclinatus , seu potius inquinalus, pro­cura omnibus viis et modis, quod idem rex ab omni auxilio et fauore Nicolao prestando prefato, sicut honori et statui suo regio expedit, prorsus abstine­at, et ab omni amicitia , confederatione, vnione, vel liga vnila vel vnienda , cum ipso se gentemque suam retrahat, ipsumque tam fallacem virum, qui non ad ipsius Regis honorem, sed ad sua feda et tur­pia commoda inhiat et anhelat, omnino abigat et repellat. Vt autem ipsius Nicolai erga te, honorem tuum percipias animum, et affectum, copiam cuius­dam Iitere, quam ipse nobis transmisit, mittimus ti­bi presentibus interclusam. Dalum Auennione VII. Idus Decembris , Pontificatus nostri anno VI. (M-o CCCXLVII. Decembris Vll-a.) E collectione Epistolar. Nicolai Ti'il)nni Romani. Hic Nico­laus Roma exactus, per Car^/um IV. Pragam, vrhem id temporis imperatoriam , excitus, rationemque suae vsur­pationis reddere iussus, dupplici epistola exposuit: se Hen­rici VU.i I.np. quum Romae moraretur, e matre ciuili genitum, vaticinio cuiusdam Eremitae ad imperium roma­num, Ecclesiamque Romanam restaurandam coelitus de­stinatum. Carolus Imperator rationibus eius conuulsis tur­barum architectum carceribus compegit A. 1350. Ihidem. XXVI. ldem Clemens Stephanum Duscianum, Seruiae regem , ad vnionem Ecclesiae Catholicae aspirantem^ animat et hortatur. A. 1347 Clemens Episcopus Seruus Seruorum Dei Ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom