Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

gnifico Principi Stepliano, Regi Rasciae illustri, gra­tiarn in praesenti, quae perducat ad gloriam in futu­ro. Cum sicut laetanter, referenle venerabili fratre nostro , Marco Episcopo Scutarensi, audiuimus, tu diuinitus inspiratus et Sancti Spiritus gratia illustra­tus, tuae ac populi tui saluti animarum inlendens, gregem veri pastoris, reiecto cuiusuis pestiferi fer­mento schismatis, ingredi desideras, et affectas, et in sinu sanctae Romanae Ecclesiae , matris et omni­um fidelium et Magistrae, communitati fidelium ipso­rum et salubriter congregari, vt cum cis portionem integram bonorum illorum, quae suis fideiibus prae­parauit Dominus, ipso donante, abundantius valeas promereri; nos qui locum illius, quamuis immeriti, tamen tenemus, qui omnes querit saluos fieri et ne­minem vult perire, exinde gaudii et exultationis fauo­re perfusi, et eidem , qui rectum tibi dedit, vt per­fertur, spiritum, immensas gratias in liumilitate spi­ritus referentes, luae salutaris deuotionis in hac par­te .propositum multipliciter in Domino commenda­mus, tuam rogantes excellentiam, et attentius in Domino exhortantes, qualenus conceptum, tibique diuinitus inspiratum propositum huiusinodi non ex­tinguas, sed potius magis ac magis ferueas in eodem. Nos equidem more illius euangelici hominis, ouem perdilam requirentis , et super humeros reportantis ad gregem, te suscipimus, in brachia paternae dile­ctionis, gaudentes, stringendo charitatis amplexibus te , tanquam filium praedilectum tuisque honoribus et commodis, quantum cum Deo fieri poterit, in­tendendo 5 super quibus eidem Episcopo, quem tuae beneuolentiae commendamus, propensius fidem cre­dulam poteris adhibere. Yt autem de tua intentione super his operoso eiFectui mancipanda, plenius con­7*

Next

/
Oldalképek
Tartalom