Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
praedictum tributum salium in dicto portu Pestiensi Dorainus Praepositus et Capitulum Ecclesiae Budensis, iuxta formam Priuilegy Domini Regis Ladialai, literas priuilegiales Domini Belae olim similiter regis Hungariae, laudandae memoriae, confirmantis, isto modo valerent exigere, atque possent, quod de quolibet centenario salium venditorum et non venditorum , siue ciuium Pestiensium et Budensium, siue extraneorum quorumcunque, per carinas de eodem portu Pesliensi et Budensi in curru siue in carina transferri facientium, tres sales pro ipso Domino P-Taeposito et Capitulo Budensi perpetuo exigantur. Vnde cum praedictam Ecclesiam Budensem et exactorem praedi^ti tributi iuxta praedictorum suorum instrumentorum conscientiam iilaesum, quietum et pacificum velimus conseruare, volumus et vniuersis ciuibus, Hospitibus, et alys descendentibus liominibus, in Budensibus et Pestiensibus ciuitatibus, ac alys quibuslibet villis et possessionibus regnicolarum Con$j.itutis, quibus praesentes ostenduntur, damus firmiter reginali sub edicto in mandatis, quatenus de quolibet centenario salium venditorum et non venditorum, prout superius est expressum, tres sales quilibet liominum, de quacunque regni nostri parte descendentium, ipsis Domino Praeposito etCapitulo Budensi soluere teneantur. Prout iura ipsius Capituli super exactione eiusdem tributi habita, in ipso priuilegio Domini regis Caroli, quicunque voluerint, plenissinie poterunt intueri, aliua, sicut nostram reginalem Excellentiam offendere formidatis, in praemissis non facturi. Datum Budae in festo ad vincula Petri Apostoli. Anno Anno MCCCXLV. L. S. Originale in archiuo Exc. Camerae.