Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Capiiulum Scepus. literas Nicolai, Episcopi Agriens. libertates Pa­rochorum de Scepus concernentes nouiter transumit. A. 1345. Nos Capitulum Ecclesiae Beati Martyris de Sce­pus. Memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit Vniuersis : Quod in no­stri constituti personaliter praesentia Discreti viri et Domini Andreas de Sancto Georgio, et Michael de Berthold, Ecclesiarum Plebani, suo et omnium sin­gulorum consociorum suorum , Plebanorum et Re­ctorum Ecclesiarum , in Archidiaconatu Saaros ad­jacentium, exhibuerunt Nobis quoddam transum­ptum Literarum, infra describendarum, sub sigillo impendenti Venerabilis Patris, et Domini Nicolai, miseratione Diuina et Apostolicae Sedis gratia Epi­scopi Agriensis, transumens Literas easdem; peten­tes cum instantia, vt ob maiorem et firmiorem rei euidentiam, vpsum Transumptum, et seriem verbo­rum in eodem contentorum, Literis nostris inseri, nostroquesigillo consignari faceremus; cuius tenoris est: Nos Nicolaus, (V. supra ad annum 1338). Nos igitur iustis consonis, et ad auditionem auris admit­tendis petitionibus dictorum Dominorum Andreae et Michaelis fauorabiliter inclinati, dictum Tran­sumptum non abrasum, non cancellatum, non ab­olitum, nec vitiatum, de verbo ad verbum praesen­tibus inseri fecimus, et sigilli nostri appositione pro­pter maiorem rei euidentiam consignari. Datum fe­ria — proxima ante Festum Beati Martini Confes­soris, Anno Domini Millesimo Trecentesimo quad­ragesimo quinto." E transumto eiusdem capituli ad instantiam honorabilis viri, Magistri Nicolai, Canonici Ecclesiae Quinque-Ecclesiensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom