Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

die termini prenotati anno domini MCCCLXXII-o: quia autem prefati fily Andree iudicium trium mar­carum dupplatarum nunc nobis et parti aduerse per­soluere debentes non persoluerunt. Ideo in eisdem octauis cum dupplo persoluere teneantur, datum vt supra, Ex originali eruit eu communicauit Joannes Czek. De Ayalc, hodie Akaji nominatur. Anno 136 8. Sigismundi regis natalis. CLXXXI. hiterarum Regis Ludouici ius metalli concessoriarum , per Capitu­lum Scepus. quoad sensum transumtarum specimen. A. 1364" 1368. Literae Ludouici regis confiimationales sub pen­denti et dupplici sigillo eiusdem Anno Domini M-o CCCLXIV-o XIII. Augusti emanatae per manus Ni­colai Archiepiscopi Strigoniensis Cancellarii, in quibus continetur querela conventus de Jaszo, qualiter Ca­rolus Rex Ciuitatem Szomolnok Banya, in territo • rio Monasterii collocari fecisset, et magnam quan­titatem terrarum medio regii et Capituli Scepusien­sis hominum, applicari eidem Ciuitati fecisset; ita vt recompensam aequiualentem terram dare debuis ­set; sed propter insolicitudinem Praeposilorum, vt idem Conuentus dixiss&t, nullam procurare valu­isset, ob hoc supplicauit, vt pro remedio animarum regiarum quidquid metallorum cuiusuis generis intra metas terrae Monasterii Jaszo proueniret, eis in sub­leuamen concederetur. Unde etiam omne genus Metallorum intra metas nouas per Capitulum Scepu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom