Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
siense erectas inuentum pro reficiendis aedificiis, eiusdem Monasterii collatum et concessum est. Datum in Vyssegrad in festo Beati Ladislai regis anno Domini MCCCLXVIII-o. E transamto Capituli Scepus. anno 1426. emanato, in archiuo Carnerali existente. CLXXXII. Coenobium S. Annae de Hangon fundatur. A. 1368. Coenobium S. Annae prope Hangon pro Eremitis S. Pauli fundatur. Anno MCCCLXVIII-o. Ex Archiuo PP. Paulinorum — Anno hoc festo Valentini, M* XIV» Februarii in lucem editus fuerat Sigismundus a Carolo IV« Imperatore S. R. 1. ac Bohemiae Rege et Elisabetha, filia Bogislaui, Pomeraniae Ducis, ac nepte Casimiri Magni, Poloniae Regis. V. Literas Eltsabethae Imperatricis apud Wencher collect. Archiuorum, p. 126. Boeness. de WeitmU Chron. ad an. 1368- Dictus fuit Sigismundus Lucemburgicus, quia Auus eius Joannes, Ottocari Bohemiae regis Primislaidae neptis consors, filius fuit Ludouici Vll-i Imgeratoris, qui veteri in Lucemburgica domo, Ducatum hunc aquisiuerat. Vulgo Marchio nominatus fuit Brandenburgicus, quia Marchiam hanc Carolus IV. pro se, ac filiis suis iure successorio obtinuit: vt supra anno 1363. CLXXXII. Colocensis Archiepiscopatus vastati indicium. A. 1368. Vrbanus (V.) Episcopus, Seruus Seruorum.Dei — — Nobilibus viris Strazimiro, et Georgio, ac Balsae fratribus gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro. Spiritus noster exultavit in Domino, quia sicut ex relatione venerabilis