Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
que dominium vel dominy proprietatem sibi ipsis in eadem reseruando sed omne Jus seu dominium eiusdem in ipsum magistrum Petrum et suos successores penitus transferendo literas eciam praemissas dicti domini Anaree regis ad manus eiusdem magistri Petri ad visum ipsius Capituli dedissent et assignassent. Quarumquidem omnium premissarum literarum per vtrasque partes coram nobis exhibitarum reuisis continencys prelibati Nicolaus et Stephanus asseruerunt eo modo, quod predictus Petrus filius Fridel eo tempore quo praemissam possessionem suamKaal ipsis vendidisset filium habuisset superstitem idemque filius suus tamdem dudum post praemissam vendicionem ab hac luce decessisset Instrumentaque quibus mediantibus ipse Petrus prelibatam possessio* nem Kaal a domino Karolo rege obtinuisset, simul cum omnibus bonis et rebus ac aliis possessionibus eiusdem Petri ad manus ipsius magistri Johannis Chuz Bani deuenissent, predicti vero Dyonisius filius Pauli ac Jacobus et Stephanus fily sui qui vt premittitur totam possessionem seu possessionariam porcionem eorumKaal vocatam dicloPetro propremissis duodecimmarcis denariorum vendidissent successsores prelibati Stephani clericici in tenore priuilegy ipsius domini Andree regis nominali existerent et super his se ad ueridicam attestacionem vicinorum et commetaneorum comprouincialiumqueComitatuum Suproniensis et Castriferrei nobilium communi Inquisitione mediante fiendam, submittere presto essent et parati, quibus perceptis quia predictus Demetrius procurator eorumdem actorum prelibatum Petrum filium Fridel eo tempore quo vt premittitur premissam possessionem Kaal ipsis filiis Andree vendidissent filium superstitem non habuisse premissaque instru20 *