Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

menta quibus mediantibus idem Petrus ipsam pos­sessionem a dicto domino Karolo rege dinosceretur optinuisse ad manus ipsius magistri Johannis non de­uenisse nec apud manus eiusdem existere, predictos eciam Dionisium et filios suos successores predicti condara Stephani clerici non esse sed eundem Ste-* phanum abhac luce absque heredibus vtriusque se­xus decessisse et ex eo ipsum Stephanum clericum successorem ac superstites non habere et sic eandem possessionem regie collacioni pertinere debere asse^­rebat et super hys omnibus eosdem magistrum Jo­hannem filios suos modo simili ad attestacionem vici­norum et conmetaneorum prouincialiumque suorum nobilium predictorum Comitatus beniuole committe­bat nosquia ad resciendam veritatem premissorum in­ter easdem partes regios et vestros homines transmit­ti consuetudo regni commendabat, pro eo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus, vestros detis homines pro vtrisque partibus pro te­stimonys fidedignos, quibus praesentibus, Paulus de Wilche vel Johannes filius eiusdem, aut Johannes fi­lius Sandur de Ladon seu Paulus de Doinyania siue Nicolaus filius Laurencii de Byk sin Vinchlou de ea­dem pro parte dictorum actorum. Jtem Johannes fi­lius Alexandri de Syrak vel Johannes filius Boda de Gench aut Petrus de Paty seu Nicolaus filius Sander de Byk siue Michael filius Johannis de eadem sin Kor nya de Kuchk, pro parte predictorum in causam at­tractorum alys absentibus homines regii in quindenis festi beati Michaelis archangeli proxime venturi ad faciem praehbate possessionis Kaal vicinis et cotnme­taneis suis uniuersis legitime inibi conuocalis et par­tibus uel earum legittimis procuratoribus presentibus acccdendo primo ab eisdem uicinis et commetaneis

Next

/
Oldalképek
Tartalom