Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
libitum coarctantes omnino sub obediencie debito dignam et sedulam exhibeatis domino seruitutem. Hinc est, quod nos piuin et congruum reputanles vt uos illa prosequamur gracia, quam uestris necessitatibus conspicimus oportunam . uobis uniuersis et singulis ad instar feiicis recerdationis Bonifacii PP. VIII. predecessoris* nostri auctoritate presentium indulgemus, ut ad prestacionem decimarum de quibuscunque posessionibus et aliis omnibus bonis vestris que in praesenciarum habetis et iustis modis prestante domino acquisiueritis in futurum, uel ad contribuendum in procuracionibus quorumlibet ordinariorum et etiam legatorum et nunciorum sedis apostolice et quibuslibet tallys et collectis ac ad e^ibendum pedagia telonia et alias exacciones quibtj^uis regihus principibus seu alvs personis secularibus minime teneamini nec ad id compelli aliquatenus ualeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere , uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinione XV. kal. Octobris pontiGcatus nostri anno secundo. Ceterum ut earumdem literarum tenor sic insertus oranimodam rei seu facti certitudinem faciat apostolica auctoritate decernimus ut illud idem robur eandemque uim eundemque uigorem dictus tenor per omnia habeat, quem haberent originales litere supradicte et eadem prorsus eidem tenori fides adhibeatur, quandocunque et ubicunque siue in iudicio uel alibi ubi fuerit exhibitus vel ostensus, et eidera stetur firmiter in omnibus sicut eisdem orisnnahbus literis staretur, si forent exhibite uel ostense per hoc autcm nullum IUS de