Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
( nouo diclis Abbatisse et eonuentui dicti monasterii beatae Marie acquiri uolumus sed antiquum si quod habent in tantumnsodo conseruare. Nutli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis et uoluntatis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Aposlolorum eius se nouerit incursurum. Dat. Auinione II. kal. Aprilis pontificatus nostri an110 septimo. Ex origiRali transumpto Joannis XXIII. PP. pontificatus anno l-o A. 1410. emanato in archiuo nostro ex.istente. . cxx. Joannes dictus Sckurke, Ccmes de Scepus super terra Byczir Jordani de Sperndorjf vendita fassionales edit. A. 1360. Nos Johannes Schurke dictus, Comes terrae Cypsensis, nec non XXIV. Judices in eadem, omnibus Christicolis , ad quos praesens scriptum perueniet, salutem in salutis largitore. Quoniam memoriae nouercatur obliuio, necessum est, vt acta temporalia scripturae testimonio fulciantur. Hinc est, quod notum fieri volumus vniuersis, quod Nicolaus, filius Jordani, Judex de Sperndorff, ex consensu et voluntate vniuersorum ciuium, diuitum et pauperum eiusdem villae parte ab vna; ab altera vero parte Nicolaus filius Gobliui de Wilksdorff, cum fratribus et sororibus eius, Jacobo, Collino , Theodorico, Elisabeth, et Mechtilde, iidem fratres et sorores communi voluntate, et consilio haereditatem eorum Byczir vocatam , in toto spatio attinentem, de limite ad limitem, de meta ad metam , cum omnibus vtilitatibus suis, videlicet terris arabilibus, et pratis vendiderunt antedicto Nicolao, filio Stephani