Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

videlicet Arcliiepiscopalum, quam omnes Ecclesias, ampiissimam singulis assignans dioecesim, et vnicui­que semper praeliciens idoneum Praesulem, simul et Abbatias praediis, curiis, et familiis et redditibus regaliter disposuit.'' Idem ibidem. Eadem sunt ver­ba Syluestri PP. in Bullario edit. Rom. Tomo I. p. 399. „Et secundum quod diuina gratia te et illos docuerit, Ecclesias regni tui praesentes et futuras, nostra ac successorum nostrorum vice disponere, atque ordinare, Apostolica auctoritate, similiter con­cessimus." Recognouit ipsemet S. Steplianus : ,,Et sic liabui potestatem, vt vbicunque, vel in quocun­que loco vellem, Ecclesias vel monasteria construe­rem ; ita niliiloininus a Romanae sedis Supremo Pon­tifice habui authoritatem, vt quibus vellem Ecclesi­is, seu monasteriis libertates et dignitates confer­rem. < f In fundationalibus Abbatiae Bakonbeel. Chro­niconSimonis de Kezapone similia habet: ?,Ego, in­quit, sum Apostolicus, ille autem verus Aposto­lus; inde et Ecclesias regni sui eius committo arbi­trio ordinare." In xMSS. Cf. 1-ae 11. §. 1. 2. 3. c) Est aduocatus et Inspector Ecclesiae Catholi­cae in regno: „In regali quidem palatio, post fidem, Ecclesia secundum tenet locum: a Capite nostro, scilicet Christo, prius seminata, deinde per eius mem­bra, vtique Apostolos , sanctosque Patres, trans­plantata, et firmiter aedificata , atque per totum or­bem diifusa. Et quamuis semper nouam pariat pro­lem, in certis tamen locis, quasi antiqua habetur. Haec autem, Fili charissime, in nostra monarchia adhuc quasi iuuenis et nouella praedicatur; atque id­circo cautioribus et euidentioribusque eget custodi­bus ; ne bonum, quod diuina clementia per suam immensam misericordiam nobis concessit, immeri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom