Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
tis; per tuam desidiam et pigritiam, atque negligenttam destruatur et annihiletur. — Ac per hoc, fili mi, feruenti studio debes inuigilare, in sancta Ecclesia Dei de die in diem, vt potius capiat augmentum, quam detrimentum patiatur." S. Steph. 1. I. cap. 2. Cf. etiam L. II. cap. I. d) Est successor bonorum Ecclesiarum vacantium fundationis regiae: 1-ae tit. 10. Habet rex Hungariae ius supremae etiam inspectionis ratione sacrorum: Andreas anno 1222. ,,Istud tamen auctoritate regia firmiter praecipimus , quatenus nullus nostrorum Yduornicorum, seu Ciuium , siue cuiuscunque seruitutis iugo subditorum , ad tonsuram clericalem ab aliquo Praelatorum admittatur. Hi etiam, qui legitime sunt admissi, si causa lucri vel alicuius ambitionis desiderio se turpibus exercere voluerint operibus; ne scandalum potius quam exemplum veritatis praebeant, a suis Praelatis per censuram Ecclesiasticam arceantur." Sigismundus Anno 1403. cunctas constitutiones papales beneficiarias, assensu suo haud probatas , irritas et illegales fore iussit. Cf. Codicem. III. Inuiolabilitas regumHungariae. 1. Quartus status iuramenti sic fuit: „Vt siquis de posteris eorum infidelis fieret contra personam Ducalem et discordiam faceret inter Ducem, et cognatossuos, sanguis nocentis funderetur, sicut san- • guis eorum fuit fusus in iuramepto, quod fecerunt Almo Duci." Belae Not. cap. VII. 2. „Si quisin regem aut regnum conspirauerit, refugium nullum habeat in Ecclesiam; Si quis contra regis salutem , aut dignitatem, quomodolibet aliquid conspirauerit, aut conspirare aliquid tentaue-