Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
LXXX. Innocentius VI. PP. ad errores Schismaticos in Rascia corrigendos, nuncios ad Stephanum Duscianutn incassum ablegat. A. 1354* Innocentius Seruus Seruorum Dei Venerabilibus Fratribus Bartholomaeo Tragurien. et Pelro Pacten. Episcopis Apostolicae sedis nunciis. lnter caetera, quae Apostolatus ofiicio, cui quamquam immeriti, disponente Domino, praesidemus, imminent peragenda, illud potissime humeris nostris incumbit, vt schismatieorum et haereticorum venena pestifera, quibus catholicae fidei purilatem conantur inficere, per nos et alios, prout locorum et temporum qualilas exigit, partes Apostolicae sollicitudinis apponamus. INuper siquidem rumor infestus ad nostrum , non sine graui mentis turbatione, perduxit auditum, quod nunnulii iniquitatis filii, solo nomine se Christianos profitentes, fidei tamen Chritianae prorsus aduersi, in regno Rasciae , et Albaniae, et Sclauon., ac aliis circumadiacentibus partibus inconsutilem tunicam Domini nostri diuidere, et lacerare conantur, ac perniciosa Schismata suscitantes, nouas inducunt sectas, variosque seminare moliuntur errores, ex quibus, vt aliquot recitemus, falso et pertinaciter asserunt, Spiritum Sanctum non a Filio, sed a solo Patre procedere; non attendentes, quod sicut sacrosancta Romana Catholica et Apostolica Ecclesia mater fidelium omnium et magistratenet, et docet, ac orthodoxorum Patrum atque Doctorum Latinorum pariter et Graecorumhabet incommutabilis et vera sententia, sacrique concilii declarat auctoritas, idem Spiritus Sanctus aelernaliter ex Patre et filio tanquam exvnoPrincip i o, vnica inspiratione, procedit. Item mendaciter asserunt contra ea, quae praefata Romana tenet et