Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

docet Ecclesia, Corpus Christi non in azymo, sed in fermentato pane confici debere, et quod in azy­mo confectum est, esse denegant Corpus Christi, illudque in suae damnationis cumulum blasphemiis inclamare, deturpare manibus, et quod sceleratius est, conculcare pedibus non verentur. Dicunt eliam formam Baplismatis et Confirmalionis iuxta ritum, quem praedicta seruat Ecclesia, falsum esse, et iux­ta formam huiusmodi baptizatos et confirmatos Ba­ptismati et Confirmationi sic susceptis, damnabiliter renunciare , et rebaptizari et confirmari compellunt. Praeterea damnabdi detestatione dicuntur asserere, eamdem Ecclesiam, cui vniuersi Christianae fidei professores subesse noscuntur, eiusque tenentur in­stituta seruare, in plerisque aliis, quae praesenti­bus exprimere non curamus, a verae fidei tramite deuiare. Intelleximus etiam, quod nonnulli Archi­episcopi, et Episcopi partium earumdem sacros or­dines indecenter et contra sacrorum Canonum insti­tuta conferunt, et super matrimoniis conferendis, in gradibus prohibitis dispensare, contra instituta prae­dicta, propria temeritate praesumunt. Quodque re­ligiosi quam plures mendicantium ordinum commis­sum sibi fore ab Apostolica sede in eisdem partibus legationis oflicium, minLis veraciter asserunt, ed­que praetextu nonnullatemere attentare praesumunt, in suarum et aliarum animarum periculum, et scan­dalum plurimorum. Cupientes igitLir huiusmodi eius­dem orthodoxae fidei et animarum periculis, prout ex debito praemissi tenemur ofticii, opportunis et ef­ficacibu studiis obuiare, ac de vestrae circumspe­ctionis indListria gerentes in iis et aliis fiduciam in Domino specialem, fraternitati vestrae per Aposto­lica scripta committimus et mandamus, quatenus vos

Next

/
Oldalképek
Tartalom