Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ciuessui, Dei timore poslposito, homimimque ve­recundia retroiecta et penitus muneribus et deliciis allecti, specialiterque ob fauorem dictae proximita­tis ipsorum, veri consilii a tramite diuertentes, tan­quam furem et latronem de hac Ciuitate exulare fa­cere conarentur, et ideo ipsum omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus, non de iure sed de fa­cto, priuassent, et quia ipse sic se indebite turba­tum fuisse, et in rebus suis spolialum , ac domiciliis et liaereditatibus per omnia priuatum cognouisset, et insuper sentiret annotatum — filium — aduersa­rium suum per auxilium et consilium ac fauorem memoratorum consanguineorum suorum finaliter in mortem suam anhelare debere. Ob hoc ipse volens praeuenire, quam praeueniri a sententia iniqua , et Judicatu praetactorum Judicis et Juratorum et Sena­torum ipsius Ciuilatis se eximendo, eosdemque Ju­dices et Juratos ac proximos dicti — filii — vlpo­te — — — et — in praesentiam Regiae Maie­statis appellaret et appellauit coram nobis se et totam familiam suam ac res suas, si quae a praedatione suorum aduersariorum remansissent , protectioni eiusdem Domini regis committendo coram nobis; petens per nos etiam in testimonium dictae appella­tionis suae dari literas nostras testimoniales. JNos ita­que communi iuslitiae annuentes, et petitionibus, ei­dem •— filio — fauorabiliter inclinati literas nostras concessimus sigillo nostro consignatas, in testimo­nium praemissorum. Datum vt supra. E form. solenn. Styli p. 33. 34.

Next

/
Oldalképek
Tartalom