Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
LXIII. Ludoulcus R. H. Judlcem, et Juratos per appellantem incusatos euocari facit. A, 1352. Ludouicus Dei gratia Rex Huugariae etc. Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae — salutem et gratiam. Lacrimabilis querela — filii — hospitis nostri de Ciuitate — nobis patefecit, quod quia — Judex et quidam Jurati ac hospites praedictae ciuitatis nostrae —• fdio — similiter hospiti de eadem in linea attingant consanguineitatis, idem — filius — magnis affluens diuitiis, quosdam ex dictis Justiciariis, muneribus, quosdam vero deliciis continuis temporalibus allexisset et allexit; ideo praetaxati iustiiiarii ipsius ciuitatis nostrae, timore Dei postposito, hominumque verecundia retroiecta , animos suos a vero tramite retrahentes, ob fauorem ipsius — filii — ipsum in sua iustisia oppressissent, et rebus suis spoliassent, et nunc omnino in mortem suam anhelantes exulari fecissent de ciuitate praenotata; pro quo ipse eosdem Justitiarios et proximos dicti — filii — coram religiosis viris — fratribus in claustro Beati — de eadem, vt tueri et defendi possit, in praesentiam nostrae regiae Maiestatis appellasset. Et quia etiam nos super huiusmodi scrupuloso negotio et seditione inter eosdem hospites nostros sic exorta, ad agnifcionem veritatis volumus deuenire. Igitur volumus et vestrae fidelitati firmo damus in praecepto, quatenus mittatis hominem vestrum pro testimonio fide dignum, quo praesente — filius — de — Aulae nostrae Juvenis, per nos de curia nostra specialiter ad id destinatus, eosdem Judicem, Juratos ct proximos eiusdem C, videlicet — — — et — contra memoratum — filium — ad nostram euocaret praesentiam ad octauas festi — iam venturas vno