Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
super eo eonfeetae, quod Magister Petrus filius Nicolai de Balogli ab una, ac Petrus filius Pauli dictus Puha de iuxta Bologh ex alia partibus coram ipso Capitulo constituti confessi sint, qualiter idem Petrus filius Pauli medietatem possessionis Lapanya in Comitatu Gomoriensi sibi a dicto Magistro Petro in Concambium secundum formam Priuilegii Capituli Agriensis deuolutae propter suam inediam eidem magistix) Petro, et per eum suis haeredibus pro 20. marcis grossorum vendidisset, Magister Petrus vero tum pro eo, qLiia hanc partem Possessionis non alteri, sed sibi vendidisset, tum etiam pro eo, quia vniuersas possessiones suas, si ipsum sine haeredibus decedere contingeret, eidem magistro Petro, et SLUS haeredibus reliquisset, prout hoc ex priuilegio Capituli Agriensis apparebat, assumsisset Petrum filium Pauli, et ad eum pertinentes contra omnes iniquitates defensurum. Actor in huius contrarium praesentauit Literas Capituli Strigoniensis Regi Rescriptionales, in quibus habebatur, quod cuminPersona Petri filii Pauli de Lapanya Regi dictum exstitisset, quod Pelrus filius Nicolai condam Vice Vajuodae de Balog tacita veritate et suggesta falsitate super dimidietate dictae possessionis Lapanya Litei^as eiusdem Capituli pro seemanare procurasset, eidem Capitulo inquiri de eo, vtrum Pelrus filius Pauli lalem venditionem coram ipsis fecisset, aut dictus Vajuoda in persona dicti Petri filii Pauli alium nequiliose suo nomine adstare fecerit ? Ad quae Capitulum rescripsisset praedictum Petrum filium Pauli nec vidisse, nec aliquem in ipsorum praesentia comparuisse, aut venditionem, vel impignorationem possessionis, aut alios quoslibet contractus fecisse recordaretur. Ideo petiit per Incattum originale talismodi pcr cundem producti Priuilegii exhiberi.