Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Deliberatum est. Homo Palatinalis Nico­laus filius Simonis de Valy et Testimonium Capi­tuli Budensis praedictas Literas priuilegiales, ac ali­as Causas rescriptionales Capituli Strigoniensis sub impensione Capilis sigilli Palatinalis in Trapello inclusas 3-o die Natiuitatis B. JoannisBaptistae in me­dium dicti Capituli Strigoniensis deferant, per Capi­tulum aperiri faciant, originale priuilegii exquiratur, et reinuentum ipsum originale et transcriptum sub capite sigilli Palatinalis transmissum in simul praele­gatur, conferatur et an idem transcriptum ab origi­nali non discrepet? attendatur, atque tum tenor ori­ginalis Priuilegii reinuenti ipsi Palatino rescribatur, transcriptum vero praedictum sub sigilio capitulari retineatur, ac praemissorum series ad octauas festi Natiuitatis Joannis Baptistae per Capitulum Budense rescribatur. Rescripsit demum Capitulum Budense omnia ellectuata esse ynice quod formam originalis Priuilegii ex eo , quia per omnia cum transcripto misso concordasset, ipsum Capitulum Strigoniense rescribere noluisset. Petrus filius Pauli coram ipsis non fuisset, nec temporibus ipsorum sed antecesso­rum emanasset. Quo insufficiente et causa ad octauas Michaelis prorogata, intermedio tempore vero Acto­• re Petro filio Pauli demortuo et causa in relictam eius Dominam Magocs et Paulum filium deuoluta, Tandem iterum D e I i b e r at u m est: Ut homines PalatinalesUza filius Corardi velNicolaus fiiius Gaab, Michael filius Gundyr, Michael fiiius Beke, Simon fdius Gyrolth, Thomas filius Dominici pro parte Acto­ris, item Benedictus filius Theiitheiis de R a u­s a, Donk filius Nicolai de Damsa, Andreas filius Alexii filii Konth de Skarus, Joannes filius Lau­geus pro Incatto cum testimonio Capituli Budensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom