Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

aliorum exurgendo proposuisset eo modo, quod idem Dominicus, filius Lacli de Nadasd, in una li­nea proxima generationali et divisionali cum ipsis exstitisset, mortuoque eodem Dominico, quon­dam magnificus "vir Dominus Vilhelmus dicti regni Hungariae Palatinus praedecessor eiusdem Domini Nicolai Konth Palatini, quod dicti Dominici posses­siones nomine possessionum hominis sine haeredi­bus decedentis, a regia Maiestate sibi dari procu­rassent , recognoscens ipsum Dominicum modo praemisso ipsorum generationalem proximum esse, tres ex scriptis portionibus eiusdem Dominici ipsis Dominico occasione residuarum possessionum eius­dem Dominici suscitandi (?) renuntiarent, facere voluisset, quas ipsi recipere noluissent, petens ipsum D. Nicolaum Palatinum idem Petrus suo et fratrum suorum praedictorum nominibus ut Judi­cesNobilium Juratique Assessores dictorum Comi­tatuum Abaujvariensis, et de Saaros per ipsum Dominum Nicolaum Palatinum requisiti fateantur, qualem scirent de praemissis veritatem. Qui qui­dem Judlium et Jurati Assessores ipsorum Comi­tatuum ad fidem eorum Deo debitam et fidelitatem Domino nostro regi, suaeque sacrae regni coro­nae pro dicenda veritate et iustitia observanda, ta­cto vivificae crucis Ugno praestitam praedictum Dominicum, filium Lach, vna cum praedictis Pe~ tro, filio Thomae, et fratribus suis modo prae­misso in vna proxima divisionali et generationali linea exstitisse unanimi, et concordi testificatione affirmassent. Praescriptae quoque Litterae scilicet praedicti Comitis Capellae regiae similiter prohi­bitionales, pariter et protestationales in anno Do­mini MCCCLXIII. confectae inter cetera explanas­sent: Quod Ladislaus, filius Nicolai dicti Chirke

Next

/
Oldalképek
Tartalom