Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

de Poli, in sua et Laurentii, Stephani, Michaetis et Pauli fratrum suorum, ac Petri, Nicolai etMi­chaelis, filiorum Thomae dicti Chirke de Ida, per­sonis ad praesentiam eiusdem Comitis CapeJlae re­giae accedens per modum protestationis, eidem significare curasset. Quod sicut ipsi percepissent, Petrus, filius quondam Nicolai Vaivodae, Petrus, filius Michaelis de Gogy, Laurentius de Vitez ac Demetrius etSimon deBertoId universas possessio­nes et possessionarias portiones quondam Domi­nici, filii Lach, a detentoribus easdem litigiario processu mediante recaptiuari niterentur. Unde fa­cta huiusmodi protestatione praefatus Ladislaus in sua et praedictorum Laurentii, Stephani, Michae­lis et Pauli, Petri, Nicolai et Michaelis personis iam dictos Petrum et alterum Petrum, Lauren­tium, Demetrium et Simonem, iireo, ne suas ac dictorum Laurentii, Stephani, Michaelis, Pauli, Petri, Nicolai et Michaelis portiones ex dictis pos­sessionibus et possessionariis portionibus dicti Do­minici, filii Lach, ipsos iure tangentes praescri ­plis perpetuare valeant atque possint modo aliquo, prohibuisset contradicendo et contradixisset inhi­bendo, coram Comite Capellae regiae antedicto. In quarum contrarium praedicti Nobiles in causam attracti pro praemissis per ipsos exhiberi assum­ptis Instrumentis, quasdam duas Litteras ambas prhefati Comitis Thomae, olim Judicis Curiae re­giae, unam privilegialem vigesimo secundo die octa­vae festi B. Georgii Martyris, et aliam patentem feria quinta proxima post festum B. Nicolai Con­fessoris, ambas in anno Domini MCCCLI. confe­ctas, in eiusdem Com. Palatini produxissent con­spectum. Quarum primae scilicet litterae j>iivile­gialis continentia, omissis aliis omnibus articulis

Next

/
Oldalképek
Tartalom