Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Franconia, Hiberni ex Iberia, Normanni e partibus borealibus , Bulgari e confiniis Volgae fluminis egressi, etc. Anonymus quidem Belae Regis Notarius nominis Hungarici originem a castro Hung repetit, dicens: „Tunc dux Almus, et sui primates — ad castrum Hung equitarunt et coeperunt. — Et vocatus est Arpad dux Hunguariae et ab Hungu omnes sui milites vocati sunt Hunguari, secundum lingvam alienigenarum, et illa vocatio usque ad praesens durat per totum mundum," De gestis Ungarorum Cap. XIII. Ast ratio haec neutiquam subsistit: tumideo, quia Hungarorum et Ungerorum nomen apud Jornandem, ac Nestorem §. 12. Almo, et Arpado Ducibus vetustius est; nec dicti sumus exterisHunguari, Unguari, vel Hungari, sed Ugori, Ugri, et Ungri; quod cum veterrimo ac late patentissimo Ugorum nomine plane concordat; quin me dubitatio incessit ari vocabulum Mogor et Mogoria, quod obtinuisse de natione Hungara novimus, non sit potius a gente Ogor validissima, quam a Magok repetendum ? Nisi Ogor a Mogor deductum velimus. Ast hoc Ethymologis, qui lubenter certant, sit relictum. §. 45. Cur primores nostri sint a graecis Turci nominati? e praemissis §. 12. planum est non minus: gentes Ogor, vel Ugor, montana Ural et Altay accolentes, dicti sunt Jyrcae-Turcae; cum Magyari quoque origine ad easdein gentes pertineant; ex Ugoria vel Jugoria sint egressi , Causa fuit, ut Graecis, in distinguendis gentibus non magnopere sollicitis, Turcorum nomine venirent, Turcorum nomine Ungros intellexisse , tum e rebus gestis, tum scriptoribus ipsis compertuin: Cedrenus tomo II. edit. Paris p. 596. in-