Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
quit: Nicetam Palnicium, cognomento Sclerum [jer Istrum ad Turcos seuUngros mittit." Zonaras tomo II. p. 176. edit. Paris: Imperator, inquit, Turcos Istrum accolentes, qui et Ungri vocantur, muneribus impulit ut etc. Et iterum: Turci, inquit, Ungaros autem ita vocari, supra diximus. a — Causa hac Turcorum nomen etiam Hunnis, a montanis Altay usque mare Caspium agitantibus, attribuere iisdem Graecis in more fuit. Fuit igitur Turcicum nomen commune, quale fuit et Germanicum, gentium quaeque a Rheno usque Vistulam et Granum habitarunt, comprehendens sub se nationes proprio nomine, Triborcios, Nemetes, Vangiones, Sueuos, Saxones, Thuringos, Quados, Marcomannos, etc. Gentes sedibus Magyarorum auitis propiores uti Tartari, Arabes, Persae, Russi etc. sunt, ipsosTurcico nomine compellarunt nunquam; sed Magyaros et Ugros; quod argumento est, Turcos proprie haud fuisse. Ab amne Terek, quem accoluerint, origo nominis repeti nequit; cum ii quoque Turci sint dicti, qui illum nunquam viderant; sed nec constat, aborigenes nostros fluvium Terek accoluisse. Ex adverso populi, quiqui Turci sunt cognominati, montana Ural vel Aljai inhabitarunt, vitamque more Jyrcarum Herodoti agitarunt. §. 46. Hunnorum nomen Magyari pluribus de causis participarunt: 1) erant quippe, ut fert traditio, gentes cognatae: Hungari descenderant a Magog, filio Japhet, qui post diluvium anno quinquagesimo octavo, prout S. Sigilbertus Episcopus Antiochenus in chronica orientalium refert, intravit in Euilath et ex coniuge sua Enech genuit Hunor et Magor, a quibus Hunni et Magyari denominati sunt." Chronicon Thur. P. L c. II. Solent vero Scriptores gentium cognatarum nomina non raro permutare: certe qui apud Leo-