Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

tium cum gentibus Ugoricis identitale ac cogna­tione, quantum sat, exHibita: problema de pere­grinorum nominum ratione reddenda, sensim sol­vimus, errorumque diversorum ansas , ut quidem nobis videtur, indigitavimus: neque enim abscausa factum, quod Russi, Germani, Itali, Slavi Magyaros (Jgeros, Ungeros, Ungros, Uheros, Ungaros, Hunga­ros constanter dixerint, dicantque; Graeci vero Tur­cos atque Ungeros variando , ac nonnulli Hunnos, Finnos. Item, quod de Juguria ac Juhria, Scri~ ptores , praesertim Theutonici, primores nostros evasisse autumant. Ralio m gentium istarum, cum Magyarica natione, quadam paritate latebit. Gentium Ugoricarum paritatem per vestes etiam, arma, et alia plura persequi, si vacaret, possemus; equos albos attingo unice: erant hi Ugoricis suntque in cultu ac prctio maximo : Palias, in Zoographia Hosso­Asiatica Petropnli 1^15 4- p. 2£9- notat: singulares maxime equi apud b.okiros et Kir^izo-Tataros albi, maculis crebris minutis, et orbiculatis brunneis, qui a Bokharis sub nomine Argamaki coeniti ad Indos deducuntur, ubi maximo solent esse in pretio; in Dauria equorum greges integri sunt candidi; pluri­mus equorum color apud Tcherkessos albidus." Cf. Falk topograph. Beitrage II. p, 291. Erman Reise I. p. 431 — 5. 34—5. Schuber , die Saugethiere. Er­langen 1835. 4. 6. th p. 68 — 70. — Primoribus quo­que nostris equos albos principe stetisse loco, ipsa fabula chronici Thurociani p. 2. cap. III. relata per­hibet: , communi consilio (Magyari) ad praedictum ducem (Suatoplug) nuncium miserunt, et ei equuin album magnum cum sella deaurata miserunt." §. 44. Sunt Magyari eapropter Ugri, Ungri , Uheri, Ungari, Hungari compellati, quia Ugores fuerant, ac hi censebantur Magyarorum Autochto­nes; quia de Ugoria veteri egressa gens nosceba»­tur. Non vacat exemplo gentes a natione, cujus stirpes fuerant, cognominatas essej ita Franci ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom