Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

alimentum est fortuitum. Vestimentum nulla arte confectum, animalium pelles. Argentum vero, aurum, margaritae et lapis lychnites non pluris sunt, quam puivis. Nulli ibi sunt solemnes ludi, nulla ambitiosa spectacuia, nullae deliberationes de navalibus, trierarchicis, et aedilitiis functioni­bus; sed quod ad haec quidem attinet, pacata omnia, et vita seditionum omnino expers. Ut enim febres, quae humanis corporibus superveniunt e materia oriuntur, ac tamdiu vigent, quandiu illa praesto est; cum vero inedia diuturna et potio­nes a medicis corpori adhibitae materiam omnem consumserint, statim et febris desinit, et morbus relanguescit. Sic etiam apud illam gentem cum eae res non sint, a quibus lites et contentiones oriuntur, mutuaequae insidiae ac caedes susci­piuntur, neque iudiciis, nequecuriis, neque le­gum recitationibus est opus, ac ne eloquentia quidem, verborumque argutiae, ac perplexae in­ventiones locum babent; sed innata quaedam iu­stitia illos regit, et minime invidiosa libertas, Qui» bus de causis Homerus eos mortalium iustissimos nominavit." De inferiorum autem partium accolis disse­ruit: ,,Propriam appellationem ipsi sua lingva no­runt, qui vero Graecis nominibus eos appeilant, alius aliter suo quisque arbitratu illosvocant, qui­cunque torrentis instar in nostras provincias irru­entes alias alia loca occupant. Ut enim terrores saepe hominibus a Deo incutiuntur, de coelo qui­dem, ut fulgura, incendia, et crebri imbres , e terraautem, ut telluris hiatus, et quassationes, item ex aere ut typhones et nimbi: ita hi a Deo asservantur Septemtrionaleset Hyperborei quodam­modo terrores, ut pro alia plaga, quando et in

Next

/
Oldalképek
Tartalom