Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

quos providentiae visum fuerit, immittantur. — Horum aliqui patriis sedibus reiictis, multas pro­vincias vastarunt, plurimasquegentes iugo servitutis subdiderunt: non secus ac magni maris sinus, per declivia effusus, omnia suo cursui obuia inundaret ac prosterneret. — Nam quibus arma inferunt, eos omnes plerumque vincunt, et alienis regionibus dominantur. Eorum vero patriam Scjtliiam, nemo unquam ab omni aevo videtur domuisse. Jn causa est, quod deiicatam et in luxu difFiuentem vitae rationem ab initio perosi, nec frumentum edurtt, nec vinum bibunt. Quamobrem neque terram arant, neque vineam unquam coluerunt, neque alias fru­ges serunt, unde interioris orbis incolae victitant. Quae cum Scythis, quippe asvetis, minimegravia, acpotius incundasunt; hostibus eorum acerbissi­ma sunt, impedimenta, plura quam bellica instru­menta, adducentibus, et ubi castra metati sunt, mercatum omnis generis, requirentibus, nequid vel ipsis, vel iumentis desit. At illi expeditae, ac tenui vitae semper asveti, facile belJa suscipiunt, et tridui iter saepe uno , volucrum instar, con­ficiunt, el alias atque alias ante famam adventus sui terras occupant; nihii quidem secum adducen­tes, sed iis rebus omnibus instructi, quibus vi­ctoria facile paretur. Eae sunt multitudo eorum poene innumerabilis , agilitas corporum , ac celer­rimae progressiones, et quod his maius est, ani­mus vitae omnino prodigus, et ferarum morerec­tus in adversum hostem impetus." Chunos AmmianusMarcellinus similes scrip­sit: „Hunnorum gens, monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Moeoticas, glacialem Oceanum accolentes, omnem feritatis modum excedit. Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro

Next

/
Oldalképek
Tartalom