Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
mentis prudentia, an vero bellicae fortitudinis insigni peritia, nostri Maiores inter caeteras, nou solum Europae , verum etiam relicjuas habitabilis terrae partes, regionesque eminuerint: facile in ancipitem disputationem maximorum etiam ingeniorum cadere potest. A primo enim eorum ex frigidis incultae Scythiae regionibus egressu: tot fluminum, vadorumque transitus penetrati, et hostilium terrarum vires superatae, tot igni ferroque subactae provinciae et urbes munitissimae partim subiugatae , partim eversae; perpetuum et nuila obliuionis nota delebile utriusque virtutis testimonium ad perennem posteritatis recordationem transmiserunt." Anno Domini 1582« §.28. Uralenses incolae non sponte suamet solum, aut redundante populorum multitudine, sed exteris hostibus infestati quoque avitas mutavere sedes: Vetustissima, quam comperimus, turb^tio a Turcis seculo VI-o oborta est: ,,Aggressus est et aliud facinus Chaganus , et Ogor gentem totam debellavit", inquit Theophilactus Simocata 1. c. Gravior eis incubuit tempestas Seculo XIII-o a Csingis Chano. — ,,Ultra terram Tartarorum est gens multa nimis (Mongolum), quae de terra sua exire proponit, pugnaturi cum omnibus aliis, qu{ eis resistere voluerint, et vastaturi omnia regna quaecunque poterunt subiugare," ait Frater Julianus 1. c. Item „Tartaro— Mongoles Hungariam devastarunt — inde reversi iuerunt in terram Morduanorum , et hos bello deuicerunt, inde procedentes contra Bile^os id est Bulgariam magnam, et ipsam destruxerunt omnino; inde procedentes ad aquilonem adhuc contra Pascard, hoc est magnam Hungariam, eos etiam devicerunt", testatur Joannes Plan. Canpinus I. c. Cf. etiam Nicephorum Gregoram Tomo L p. 20 — 21. Si-