Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
miles invasiones passi sunt tain sub Noga, Tsebingischaninepote, quam sub principe Timer — vulgo Timur Chano, Sangalis fiiio. Subin partim Nogais , partim Kasanensibus, partim etiam Siberiae Chanis paruerant. Testes vide apud Stritter Tomo III. P. II. Jugi impatientes locis tutioribus quaesitis servitutem elfugerant; quam tandem a Russis Seculo XVI. diuturnis bellis fracti ferendam habent. V. Abulgasi Baiadurchan , Histoire Genealogique des Tatars. Leide 1726. 8. p. 335. 446. etc. Chereddin Ali Histoire de Timer Bec traduitte par Petis de la Croix. Paris. 1722. 8. T. I. p. 286. n. 70. Muller, Sammlung Russischer Geschichte VII. p. 439. Storch, Gemalde des Russischen Reichs V. p. 327.etc. §. 29. Gentium, quae regiones Uralenses hodie incolunt tabulas habemus accuratissimas; alii sunt indigenae, terras haereditario iure ibi possidentes, alii advenae, temporum lapsu prioribus aggregati. Inter I n d i ge n a s populi sunt praecipuiBaskirii, Ugriczae seu Ugorii, alias Jugorii, Vogules, vel Vogulici, et Finni. Singuli nostram exposcunt attentionem. Russos , Tartaros, Kozakos, ac Kalinukos, qua adventitios, silentio praeterimus. §.30. Baskirii: Hos Indigenas in montis Ural regione meridiina esse, nomina, quae maioribus minoribusque montibus, lacubus, clivis, silvis, antrisque indiderant, aperte, docent. Nomine Baskurd insigniuntur, quod seculo iam decimo Arabibus vulgare fuit: Ebn Fosslanus eosdem legationis, qua ad VulgarosVoIganensesfunctus est, descriptione Baskurt ipsos compellat. Friihn de Baskiris: Memoire de l' Academie de Sciences de St Petersbourg 1822. IV. Tom. p. 626. Vicinis Kirgisiis Istakorum, quodadOstjakorumnomen