Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

nis seu coneambii possessionum Ecclcsiae nostrae Gymolth et Zentlimiklos vocatarum, coram Do­mino rege seu Judice Curiae suae aut coram Do­mino PaJatino, aut coram aliquo Capitulo, sin loco collegiato, fiendae virum discretum Magistrum Be­nedictum Canonicum et Decanum Ecclesie nostre exhibitorem praesentium, pro se et in solidum fe­cimus et constituimus nostrum verum et legiti­mum Procuratorem; dantes eidem plenam potesta­tem easdem possessiones permutandi et omnia alia faciendi, quae occurrere possent in facto permu­tationis memoratae, ratuni et firmum nos habere assumpmentes, quidquid idem procurator noster fecerit de permutatione praedictarum possessio­num. Datum sexta feria proxima ante festum S. Demetrii Martyris. Anno MCCCXLIII. Ex archivo Jankovicsiano. XLI. Conventus de Simighio, Dominam MargaretJiam, re­lictam Nicolai de Lyndva, pro terra sua Bagomer cam­bianda, procuratores constituisse, testatur. A. 1348. Nos Conuentus monasterii S. Egidii de Simi­ghio memorie commendamus per presentes, quod nobilis Domina Margaretha vocata, relicta con­dam Mag. Nicolai, filii Nicolai, Bani de Lyndva, pro se, item Joanne et Amadeo, filiis suis, in aetate puerili constitutis, coram nobis personali­ter constUuta, retulit, viua voce, quod ipsa in sua causa et fdiorum suorum predictorum ratione permutationis possessionis sue Bagamir vocate, in Comitatu Bihariensi existentis, coram Dom. rege Judice Curie sue vel Domino Palatino, aut coram quovis capitulo et conuentu, cum Domino Epi­scopo Ecclesie Yaradiensis et Capitulo eiusdem -— habend. Magistrum Joannem, filium Dominicij No-

Next

/
Oldalképek
Tartalom