Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

\ bilem de Elya, Castellanum de Kapol, aut Geor­gium literatum, notarium suum, fecit et consti­suit ae ordinavit legitimos atque sufficientes suos procuratores, pro rato et firmo promittens se ha­bituram, quidquid per eosdem procuratores suos vel quemlibet ex ipsis, presentium exhibitoribus -actum et ordinatum fuerit, in facto permutationis vel concambii possessionis Bagamer annotate. Da­tum in festo Beati Aniani Confessoris. Anno Do­mini MCCCXLVIII. Ex archivo eodem. XLII. Capitulum Albense de bonis Gyimollh Jaurin, Comi­tatus ac Sz. Miklos Baranien. cu/n possessione Baga­mer in Biharensi permutatis, carnbiales edit et Jirmat. A. 1348. Nos Capitulum Ecclesie Albensis memorie commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit universis: Quod discretus vir Ma­gister Benedictus, Canonicus et Decanus Ecclesie Varadiens. — personaliter et pro venerabili in Christo Patre et Domino Demetrio, Dei et Apo­stolicae Sedis gratia dictae Ecclesiae Varad. Epi­scopo ac Capitulo eiusdem loci, cum procurato­riis literis, sigillis dicti Domini Episcopi et Capi­tuli consignalis ab una, quarum tenor talis est. NosDemetrius(v. 1348.supra) Ilem Magist. Johannes, filius Dominici, Nobilis de Elias, Castellanus No­bilis Dominae, relictae condam Mag. INicolai, filii Nicolai Bani de Kapoly, pro eadem Domina, Jo­anne et Omodeo, filiis eiusdem, in aetate puerili constitutis, cum procuratoriis litteris, conventus S. Egidii (V.1548.) Per praedictum Magistrum Bene­dictum, Canonicum et Decanum Ecclesiae Varad. propositum extitit viua voce et relatum, quod ipse duas possessiones dictae Ecclesiae Varadien. vnam

Next

/
Oldalképek
Tartalom