Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Danapri et aliis fluminibus superatis Moesiam, Da~ ciamque obsederant. Longobardis, a quibus contra Gaepidas associati fuerant, Italiam petentibus, Pannoniam omnem, ac Dalmatiam obtinuerunt. Bizantino ac Francorum Imperio, Slavis ac Bulgaris uniti, graves diu fuerant: priori adeo ut Bizantini iam de urbe sua deserenda, atque sedibus in opposito littore figendis, cogitarent, Mox identidem a Romanis victi, magnisque cladibus affecti, labente Seculo YIII-o Caroli M. Franco* rum regis virtute attriti, claritatem, ac nomen amiserunt. Avarorum initia Priscus Rhetor , Menander Protector, Theophylactus Simocatta, ac Theophanes ; incursiones varias Cedrenus, Zonaras, Chronicon Paschale, Constantinus Manasses ac Porphyrogennetta, Nicephorus etc. Excidium Latini Eginhardus, et alii annalistae narrarunt. Avares hi non Hunni solum, sed Ungri etiam , cognominantur: ,,Hostes antea illis populis inexperti , qui Ungri vocantur, regna eius (I.udovici Germanici) populantur. Annales Hertiniani ad annum 862 Cf. etiam Acta SS. Plac. et Sigisberti ad XI. Jul. edit. Antwerp. p. 739. Hungari; Bulgari , qui traiicere non poferant, res a Macedonibus gestas annunciaturi adHungaros (A. 838) deflexerunt." Leo Grarnmaticus p. 458 — 459. Quod vel ob Avarum cognationem , vel per proiepsim, dicturn puto. §.19. Ugores albi, alias Hugur;, ac Hunoguri dicti, avitas sedes relinquere coacti, Sabirorum cis Volgam terras occuparunt: „Circa id tempus (quo Gensericus Italiam vastabat, Romanis orientalibus iunctus foedere ; circa annum 45G) Saraguri Urogi, et H u n o g u r i, miserunt legatos ad Orientales Romanos. Hae gentes propriis sedibus eiectae, commissa cum Sabiris, quos expulerunt Abari, et ipsi quoque extorres facti a populis citeriorem oram maris Oceani habitantibus, quem