Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

nostrorum fidelium, qualiter circa honorem et fi­delitatem vestram conseruandam, taliter et sic promte vos genere debeatis, quod apud nos pos­sitis omni tempore gratiam promereri, quam in­uenietis semper promtam et paratam in omni au­xilio vestro, et succursus, sicut fuerit oportunum, ad quod sollicite vigilamus. De nouis autem, per vos Comitem significatis, vestram prudentiam com­mendamus, mandantes, vt occurentia continuo, de die in diem, vestris literis sollicite declaretis, vt informatione percepta a vobis, sicut expediet, pro­uidere de subuentione et omnibus aliis opportunis possimus, paramus duas gajeas armatas, quas cele­riter mittimus ad partes illas. Data in nostro Du­cali Palatio die penultima Junii, XIII. Indictione. < c Ibidem cap. VII. Similis,ienoris tribus aliis litteris submis­sis (ibidem cap. VIII. IX. X.). Veneti galeas duas a se submissas, nauibus Ragusiensium , Spalaten., Arben­sium , ac Traguriensium vnitas, oppido Pagi subiecto, in obsidionem , ac iacturarn Jadrensium conuerterant. XIV. Jadertirii obsidionem solui humiliter petunt. A. 1345. Non modicum admirantur Jadertini, per vos nobilis Capitanee, de gestis eisdem illatis, cum in­sontes se fore sentiant. Nondum naturalis dies su­um cursum terminauit, quod a vobis obtenta li­centia, Jadertini tres vel plures ad ducalem digni­tatem deuote destinent Legatos, in cuius conspe­ctu conditiones ipsorum fideliter patefacient, of­ferentes se executoros, quidquid Venetorum po­tentia iusserit exercendum, cedentia lionori eius, statuique ciuitatis Jadrae. Quamobrem dicti ciues humiliter, ut domino speciali, deuote supplicant, quantum dignetur vestra nobilis dignitas ab horum praeparatione actuum cessare, nec talia dispendia eos velle pati, quousque Ducali dignitati indicent

Next

/
Oldalképek
Tartalom