Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

seriatim. Nam mandatum eius ipsis institutum fi­deliter, immo praesto executioni demandent." Ibidera cap. XIIT. XV. Superbum Venetorum Capitanei responsum. A. 1345. Petitionem Jadrensium perficere concipimus, quam admittere nullatenus suinus dispositi, man­dato nostri communis nobis principaliter imposito, nec expedit Ducali Dominationi Jadertinorum in­serere conditiones, cum ipsa sit plenius informa­ta et milii a collegis meis sit tradita in negocio capitaneatus libera potestas. De duobus vnum eli­gant, aut liuius vrbis omnia moenia circumualla­ta funditus euertant, nec non omnia castra, for­titudinesque, tam sitas intra, quam extra ciuita­tem Jadrae, tradere ac designare sine alicuius am­biguitatis obstaculo velint in potentiam Ducis et totius communis Venetiarum. Hoc addito, quod tribuant Comiti, electo per ipsum commune, li­berum et expressum Dominium, in oinnibus iusti­tiam meditando, iuxta ipsius nutum et volunta­tem; nifiilominus rura possessionesque eorum o­mnes in vsum et vtilitatem iuxta ipsorum benepla­cituni et libitum conuertant; aut ipsi contra Ye­netorum potentiam viriliter procurent resistere; cum mulLo plus foret Sanctius eis velle ad primum applicare partitum." Ibid. XVI. Jadertinl tutelam Ludouici R. II. e//7agitandam decer­nunt. Anno 1345. Diserti Jadertini, liic flos, hic vniuersae Ci­uiLaLis perspicacitas concumalata! Nullus Vestrum ignorare debet, quale nobis instat pericuLum , de Venctorum odio; sed grauius est discrimen, no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom