Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
destinari, qui liine sine mora discedent, per quos vobis nostram intentionem et desiderium curabimus denotare; et licet constantiam fidei et deuotionis vestrae promtam et fauentem ad honorem fidelitatis nostrae cognoscimus; tamen fidelilatem vestram requirimus et rogamus, quatenus circa conseruationem vestram, ac fidelitatis vestrae sic vos regere debeatis, et effectualiter operari quod possitis nostram gratiam vberius proinereri, et vt reperiamus fidem. stabilem, quam speramus, cum vestram conservationem totis viribus aifectemus, et intendamus modis omnibus procurare. Data in nostro Ducali Palatio die XIX. Junii , XIII. Indictione." Anonvmi de obs. vrbis Jad. L. I. cap. VI. XIII. Veneti Jadertinos circ\imuentos dira obsidione prcmunt. Anno 1345. Andreas Dandulo , Dei gralia, Dux Venetiarum (etc. vt supra) salutem et dileciionis affectum. Curis afliduis ad conseruationem vestram et aliorum nostrorum fidelium et terrarum, misimus ad ^ 7 vos, et ad partes Sclauoniae, nostros Prouisores vt circa ea, quae sunt honoris nostri, et salutis vestrae , et terrarum nostrarum, valeant prouidere, et diligentius procurare; et quia cognoscimus fidelitatem vestram promtam et feruentem ad 110strum honorem fideliter conseruandum, sicut per effectum operis demonstrastis, et continuo demon-< stratis, non ducimus fore necessarium, multum apud vos verbis insistere adid, quod est diclis nosti-is insertum taliter inconcusse. Sed^ tainen hortamur et rogamus fidelitatem vestram, quam clare potestis cognoscere benignitatem nostram, nostri Dominii, quae tota est disposita ad conseruationem