Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

CIJI. Ludovicus R. II. ad preces Marcelli, falconaria arte se oblectantis, consanguineos huius e iobbagionatu ca~ stri in coetum Nobilium transfert. A. 1360. Ludovicus, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, BulgariaequeRex, Princeps Saliernitanus et Honoris montis S. Angeli Dominus. Omnibti­Christi fidelibus, praesentibus et futuris, praesen­tium notitiam liabituris, salutem in omnium sal­uatore. Pro fidei meritis et commoditate servitios rum, quae regnicolis serenitas expedit in subditos, fit iuste translatio infirmarum personarum in con­ditionem maiorem, per hoc enim status fidelium ampliatur, et honor regalis fastigii iuge recipit incrementum. Proinde ad uniuersorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod Marcellus, filius Petri de Madar, falconarius noster, dilectns et fidelis, in sua nec non infrascriptorum consan­guineorum suorum, videlicet Petri, fiiii Enardi, Joannis, filii Andreae, Nicolai, filii Joannis, Pe­tri, filii Stephani, Simonis, filii Andreae, Georgii, filii Nicolai de Kjurth: Item Laurentii, filii Nico­lai, Thomae, filii Joannis, Joannis et Nicolai, filio­rum Michaelis, Petri, filii Zutkh , Thomae dePath, et aliorum uniuersorum cognatorum eorundem, utpote Nobilium Jobbagionum Castri in praedi­ctis duabus villis Kyurth et Path existentium per­sonis, ad nostram accedendo praesentiam, suasque fidelitates et servitia nostrae celsitudini iuxta suum posse exhibitas, et impensa seriatim declarando Nostrae Maiestati humiliter supplicauit, vt quia praedicti Nobiles, Jobbagiones Castri, Consan­guinei sui, sibi possessionariam portionem quon­dam Stephani, fiiii Falcus, avi ipsius Marcelli, in praefata possessione Patli habitam, in quantum

Next

/
Oldalképek
Tartalom