Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
' t07 i ipsos contingeret, eidem Mareell resignassent, restituissent et remisissent fraterno cum amore. Ideo nos praedictos suos consanguineos, simul cum praedictis duabus possessionibus Kyurth et Path nominatis, a praedicto iobbagionatu castri excipere, et in coetum, numerum et catervam verorum regni nostri Nobilium, de solita regali pietate, quae cuivis se exhibet liberalem, dignaremur aggregare. Nos si quid. petitionibus eiusdem Marcell diligenter exauditis, attendentes fideiiLates et meritoria servitia ipsius, qui falconaria arte varia et diversa placabilia solatia frequenter nostrae exhibuit Maiestati, in quibus nostra regalis Excellentia merito potuit, et poterit delectari. Yolentes eius servitiis gratiosis regio adesse cum fauore, ipsum quantum ad praedictam possessionariam portionem suam, praedictos vero consanguineos suos, eorumque haeredes, posteritates et successores uniuersos, similiter cum praedictis duabus possessionibus Kyurth et Path vocatis in Comitatu Kamariensi existentibus ac pertinentiis earundem a iobbagionatu castri, legalitatibus praedicti Marcell exigentibus, absque tauien preiudicio iuris alieni duximus eximendos, ipsosque cum eorundem generationibus et posteritatibus vniuersis in coetum, numerum et catervam purorum et verorum Nobilium regni nostri aggregavimus et aggregamus praesentium ex vigore, decernentes, vt a modo et deinceps ipsi et eorum haeredes his libertatibus et praerogalivis verorum Nobilium vtantur, quibus caeteri Nobiles et Proceres regni nostri hactenus freti sunt et continue potiuntur. In cuius rei euidens testimonium, firmitatemque perpetuam praesentes concessimus Iiteras nostras priuilegiales pendeutis et authentici sigilli nostri