Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tentia Ladislai Dneis, Episeopos iis ecclesiis prneficerent, potestatem fecit. Anno M. CCC. LXXV." Dug. L. X. col. 19. XII. An. Ch. 1375. Idem Gregorius Ludouicum R. H. ad ferendum loanni , Graecorum Imp. contra Turcos auxilia hortatur. Significauit nobis nuper carissimus in Christo filiuS noster Ioannes, imperatOi Graecorum illustris, quod , licetolim, dum ipse tecumfuit in tuo regno, a te contra impios Turcas tuae potentiae auxilium postulauerit, tuaque deuota magnificentia sibi ob reuerentiam Dei et calholicae fidei benigne responderit, quod, si ipse ad obedientiam Romanae rediret ecclesiae, sibi huiusmodi auxilium exhiberet; et post haec idem imperator proprio iuramento, secundum quod felicis record. Vrbanus PP. V. voluit et mandauit, promiserit, et ex tunc a te instanter petierit auxilium praelibatum; illud tamen adhuc obtinere nequiuit. Quare, quum, sicut praefata significatio subiungebat , licet idem imperator et ciuitas Constantinopolitana treugam habeant cum Turcis eisdem; tamen in magno sunt periculo constituti, supplicaueritque nobis instanter imperator praefatus , vt pro dicto auxilio, per modum vtilem,inter te et ipsum tractandum , sibi praebendo, partes nostras apud serenitatem eandem interponere dignaremur, nos de certitudine dicti periculinon solum pro parte praefati imperatoris, sed ab aliis etiam informati, et illud accidere in maximum detrimentum Christianitatis et specialiter regnorum tuorum et etiam regni Siciliae merito formidantes, eandem magnificentiam