Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

excitamus et rogamus attentius, quatenus pericu­lum praefatum pie considerans, etiamsi nulla oL­latio regia praecesserit, aut facta alias impleri non debeat; tamen ob reuerentiam Dei et dictae christianitatis tutelam brachium tuae potentiae, qua vti debes in seruitium regisregum, qui illam tibi tribuit, contra eosdem Turcos et pro defensio­ne praefatorum imperatoris, et ciuitatis extendas, "vt per hoc eiusdem — subuenias et ipsos Turcos, longius praepeditos, ad tuos fines accedere non permittas; speramus siquidem , fili carissime, quod clerus et ciues iam dictae ciuitatis humanitatem tu­am , pro ipsorum iiberatione monstratam, certius comprobantes , relicto ipsorum damnato schisma­te , ad gremium eiusdem ecclesiae promlius reuer • tentur: super quo nuper ad eos quatuor nostros nuncios duximus destinandos, et credimus ex gra­tia Dei, materiam ad hoc esse dispositam. Nam, \t fidedigno relatu percepimus, in quadam dispu­tatione, per quosdam fratres ord. quos ad conuer­sionem infidelium orientis transmisimus, cum prae­latis , doctoribus et calogeris Graecorum in mense Octobris proxime praeterito facta in ciuitate prae­dicta, per eosdern fratres obtenta victoria verita­tis, nonnulli ex eisdem praelatis, doctoribus, et calogeris , ad rectam fidem fuere diuina miseratio­ne conuersi, et ad dictum gremium redierunt, nobisque super conseruando statu eorum in dicto gremio, humiles litteras destinarunt. Dat. Auin. V. Kal. Febr. an. V." In arcliiuo Vniu. regiae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom