Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
pterea super liis molestari. Nos volentes dictum Rudolphum apud nos de vitae ac morum honestate, aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu fauore prosequi gratioso, ipsius Rudolphi in hac parte supplicationibus inclinati, fraternitati Tuae per Apostolica scripta mandamus; quatenus si post diligentem examinationem dictum Rudolphum ad obtinendos dictos Canonicatum et praebendam idoneum esse repereris, super quibus tuam conscientiam onerarauSj eidem Rudolpho Apostolica Auctoritate concedas, quod collatio et prouisio praedicta, et quaecunque inde secuta perinde a data praesentium, dummodo dictus Stephanus familiaris vester non fuerit, valeant et plenam obtineant roboris firmitatem, ac si de dictis Canonicatu et Praebenda nulla per sedem Apostolicam specialis reseruatio facta foret. Datum Auenione VII. idus Martii. Anno quinto." E reg. anni V. p. 54. X. An. Ch. 1375. Idem Gregorius A. Episcopalui JIaliciensi } et Episcopatui Premislicnsi , a Ludouico Hege dotatis , ad intercessionem huius praesules praeficit. Gregorius XI. controuersiam inter Ladislaum, ducem Oppoliensem, principem Russiae, ac Episcopum Lubussensem , de Archiepiscopatu Haliciensi et Episcopatu Premisliensi, ac Vladismiriensi, apud sedem Aposlolicam orlam, consopiuit decernens, eas ecclesias Cathedrales ab iurisdictione eiusdem Lubussensis exemtas fore, ideoque Archiepiscopo Gnesnensi et Cracouiensi, Plocensicpie Episcopo, vt auctoritate apostolica de sen-